The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 27 › Proverbs 27:4

Proverbs 27:4

Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wrath is cruel, and anger is outrageous; but who is able to stand before envy?

In Context

3Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. + 27.3 Grave est saxum. Grave est, etc., usque ad ita mentis quoque motus examinant et castigant. Ira stulti utroque gravior, etc. De quo supra, etc., usque ad et furori frena laxat.

5Melior est manifesta correptio quam amor absconditus. + 27.5 Melior est manifesta correctio. Amor absconditus, illicitus, etc., usque ad quam studio similiter peccandi clam diligere.

Read all of Proverbs 27

Cross References

Genesis 37:11Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.

1 Samuel 18:9Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.

Proverbs 6:34quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ, + 6.34 Quia zelus et furor viri non, etc. Et de Domino intelligendum est, etc., usque ad sive animam quamque fidelem corrumpere præsumit.

Song of Solomon 8:6Sponsa Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum. + 8.6 Pone me. Ponimus Christum ut signaculum super cor, cum ea quæ dixit, ita discimus, quasi divinæ veraciter sint verba sapientiæ. Solemus signum aliquod digito, vel brachio alligatum circumferre, quo admoneamur illius rei, cujus frequentiorem habere volumus memoriam. Ponimus, ut signum, super brachium, cum ea quæ fecit ita audire et sequi studemus, quasi veræ sint exempla virtutis. Quia fortis est ut mors dilectio. Post corruptionem matris, apte subjungit de dilectione, ut non ex meritis ostendatur data Ecclesiæ. Ut mors. Sicut mors separat animam a corpore, sic amor Dei a temporalium amore. Dura sicut infernus, etc. Quia nullis hostium tentamentis a nostræ salutis cura revocari potuit: sicut infernus nullis miserorum cruciatibus mitigatur, nec a severitate suæ sententiæ mutatur. Quanto austerior comparatio, eo acrior zelantis nos Domini commendatur affectus. Lampades ejus. Id est corda fidelium, in quibus dilectio continetur, ut in vase, sunt ignis: quia intrinsecus fervent Dei et proximi dilectione. Sunt etiam flamma, quia exterius lucent operibus justitiæ. Hæ lampades non exstinguuntur in adventu sponsi.

Acts 5:17Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis sadducæorum), repleti sunt zelo: + 5.17 Hæresis. RAB. Hæresis scissio interpretatur, quia hæreticus, spretis aliorum dictis, quod sequendum putat eligit. Sadducæorum repleti, etc. Sadducæi interpretantur justi, dicti a Sadoch sacerdote, vel propter genus, vel propter mores; justificantes autem seipsos vindicabant sibi quod non erant: corporum resurrectionem negantes, animas cum carne perire dicebant: sed nec angelum, neque spirituum ullum esse credebant, omnes Scripturas præter libros Moysi respuebant: et ideo maxime principibus in persecutione apostolorum consentiebant qui virtute et signis reddebant testimonium resurrectionis Christi.

Acts 17:5Zelantes autem Judæi, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem: et assistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 27:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 27:3Proverbs 27Proverbs 27:5 →