Exodus 11:10
Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 4:21Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum: Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. + 4.21 Ego indurabo cor ejus. AUG., Serm. 88. Quid est, ego indurabo cor ejus, nisi cum abfuerit gratia mea, obduret illum nequitia sua? Sicut quoties nimio frigore constringitur aqua, solis calore superveniente resolvitur; et discedente sole iterum obduratur: ita peccatorum frigore refrigescit charitas multorum, et velut glacies obdurantur; et cum calor divinæ misericordiæ supervenerit, resolvuntur. Hoc in Pharaone cognoscimus, a quo quoties flagella remota sunt, se contra Deum obduratus erexit; quoties afflictus est, supplicavit. Non est ergo iniquitas in Deo. Unde non tam potentia quam patientia Dei Pharaonem fecit obdurari. Quam rem etiam circa vernaculos nostros solemus exercere, quibus frequenter peccantibus indulgemus, dicentes: Ego talem te feci, ego tibi parcendo proterviam tuam negligentiamque nutrivi.
Exodus 10:20Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël.
Deuteronomy 2:30Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum: quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides. + 2.30 Quia induraverat. Longa patientia, non corrigendo, unde in Exodo: Ego induravi cor Pharaonis Exod. 10.; et Psalmista: Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus Psal. 104.. Causa vero indurationis additur, ut traderetur in manus tuas, id est ut contereretur a te; quod non fieret nisi resisteret, nec resisteret nisi induratus esset. Hujus rei justitiam si quæsierimus, inscrutabilia sunt judicia ejus, sed iniquitas non est apud Deum.
Job 9:4Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit? + 9.4 Quis restitit ei et pacem habuit. Quis creat ut sibi creata conveniant, ordinat in quo sit eis pax, et qui ejus dispositioni repugnare conatur, pacem perdit, ut angelus, qui, sua inquietudine elatus, homo qui carnis molestia vexatur, quia conditori subesse noluit, pacem uterque amisit.
Romans 9:22Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum, + 9.22 Sustinuit. Sustinet Deus malos ut ordinate disperdat; et utitur illis tanquam instrumento ad salutem bonorum. Nullum enim Deus, vel angelorum, vel hominum crearet, quem malum futurum esse præsciret, nisi pariter nosset eos, quibus bonorum usibus commodaret.