The Bible Software
bible.software › Exodus › Exodus 10 › Exodus 10:20

Exodus 10:20

Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But the LORD hardened Pharaoh’s heart, so that he would not let the children of Israel go.

In Context

19Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti. + 10.19 Non remansit ne una quidem, etc. AUG. Beneficium certe Dei commemoravit Scriptura, quod abstulit locustas, et prosecuta dixit indurasse Dominum cor Pharaonis, beneficio scilicet suo et patientia, qua ille fiebat obstinatior dum ei parceretur: sicut omnia mala corda hominum patientia Dei male utendo durescunt.

21Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum: et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant. + 10.21 Extende manum, etc. AUG. Tertio dicitur ad Mosen: Extende manum tuam in cœlum, ut fieret etiam plaga tenebrarum. Nunquam autem dictum est ad Aaron ut extenderet manus in cœlum. Quod ergo dictum est ad Mosen: Extende manum tuam super terram Ægypti, et ascendat locusta super terram, credo id significari, etiam minus posse qui plus potest; non autem continuo cui minora conceduntur, posse majora. ORIG. Nona plaga tenebræ sunt, ut mentis eorum cæcitas arguatur, vel ut intelligant divinæ dispensationis et providentiæ obscurissimas esse rationes. Posuit enim Deus tenebras latibulum suum Psal. 17.: quas illi audacter et temere perscrutantes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum tenebras devoluti sunt. STRAB. Per tenebras insipientia eorum [Judæorum] ostenditur, qui affligebantur et ignorabant ad quem finem eorum pœnæ devenirent. Etiam vel per tenebras arcanum divini judicii significatur, quo justos misericorditer salvat, impios juste condemnat.

Read all of Exodus 10

Cross References

Exodus 3:19Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam.

Exodus 7:13Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus. + 7.13 Induratumque, etc. Induravit Deus cor Pharaonis, quia diabolum ita induravit post peccatum, ut pœnitentiæ compunctione nunquam emolliatur, sicut in Job XLI dicitur: Cor ejus indurabitur quasi lapis.

Exodus 10:1Et dixit Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem: ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in eo: + 10.1 Ego enim induravi cor ejus, etc. AUG., quæst. 36 in Exod. Hæc non ita dixit tanquam opus habeat Deus cujusquam malitia, sed sic intelligendum est ac si diceret: Ego patiens fui super eum et servos ejus, ut non eos auferrem, ut ordine superveniant signa mea super eos; quia enim patientia Dei obstinatior fiebat malus animus, pro eo quod patiens in eo fui, dicitur, ingravavi cor ejus. Plagæ Ægyptiorum eruditio est filiorum Isræl, ne similiter indurentur, et similia patiantur. Multato pestilente sapientior erit parvulus. ORIG. Possunt decem plagæ quibus Ægyptus per Isrælitas verberatur, Romani regni comparari temporibus, quia hæc in figura nostri facta sunt. Christianus et Isræliticus populus unius Dei est, una utriusque causa subdita fuit, Synagoga Ægyptiis, Ecclesia Romanis. Persecuti sunt Ægyptii, persecuti sunt et Romani. Ibi decies contradicitur Mosi, hic decem edicta contra Christum. Diversæ ibi plagæ Ægyptiorum, diversæ hic calamitates Romanorum. Ibi primum sanguis de puteis et fluminibus manat, hic prima sub Nerone plaga, ut ubique morientium sanguis esset, vel morbis in Urbe corruptus, vel bellis in orbe profusus. Ibi secunda plaga, ranæ in penetralibus, inedia pene habitatores exstinxit: hic sub Domitiano satellites effrenati, jussu cruenti principis, et inopia pene omnes Romanos cives dispersit. Ibi tertia plaga sciniphes, musculæ sævissimæ, quæ media æstate per loca squalida gregatim volant, capillisque hominum setisque pecudum urente morsu inferuntur: hic tertia plaga sub Trajano Judæos excitavit, qui cum ante dispersi, quasi non essent, quiescerent, repentino calore permoti, grassati sunt. Præterea multæ urbes iisdem temporibus corruerunt terræ motu. Ibi quarta plaga, muscæ caninæ, alumnæ putredinis, vermium matres; hic sub Marco Antonio lues multis infusa provinciis, Italiam et urbem Romam, exercitumque Romanorum per diversa hiberna dispersum, morte dissolutum, putredini et vermibus dedit. Ibi quinta plaga, pecorum et jumentorum: hic sub Severo persecutore civilibus bellis propria viscera et adjumenta reipublicæ, id est, plebes provinciarum et legiones militum, comminutæ sunt. Ibi sexta plaga, vesicæ turgentes ulceraque manantia: hic plaga quæ post Maximini persecutionem fuit, qui specialiter episcopos et clericos, omissa turba populari, Ecclesiarum primates cruciari imperaverat, intumescens crebro ira et perfidia non per vulgi cædem, sed per vulnera morientium principum et potentium exaltata est. Ibi septima plaga, coacta in ære grando, quæ hominibus et jumentis fuit exitio: hic sub Gallo et Volusiano, qui Decio persecutori successerunt, pestis infusa est per omnia spatia Romani regni, et omne prope genus humanum dedit neci. Ibi octava correctio, excitatæ undique locustæ: hic excitatæ undique gentes Romanum orbem cædibus et incendiis vastaverunt. Ibi nona plaga, tenebræ tractabiles, plus periculi comminantes quam facientes: hic Aureliano persecutore decernente, diris turbinibus terribile fulmen sub ipsius pedibus ruit, ostendens quid faceret tantus ultor, nisi patiens esset; quanquam intra sex menses tres interfecti sunt imperatores, Aurelianus, Tacitus et Florianus. Ibi decima et ultima plaga, primogenitorum interfectio: hic omnium perditio idolorum, quæ primitus facta in primis amabant. Ibi rex potentiam Dei probavit, et sensit, et timuit, et populum Dei liberum dimisit: hic quoque hæc omnia fecit, et etiam credidit. IDEM. Ibi populus Dei non est ad servitutem retractus, nec hic postea ad idololatriam coactus. Ibi Ægyptiorum vasa pretiosa Hebræis tradita sunt: hic Ecclesiæ Christianorum pretiosa paganorum templa cesserunt. IDEM. Ægyptiis post decem plagas dimissos Hebræos persequentibus maris irruit interitus: nos quoque peregrinantes persecutio gentilium manet, donec mare Rubrum, id est ignem judicii, Christo duce et judice transeamus. Qui vero Christianos persequuntur, cum rege suo Antichristo, in stagno ignis æterni submergentur.

Exodus 11:10Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua.

Isaiah 6:9Et dixit: [Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere. + 6.9 Audite audientes. ID. Lucas secundum LXX in Actibus apostolorum: Aure audietis et non intelligetis, etc., usque ad et magis Græcis quam Hebraicis utitur testimoniis.

Romans 9:18Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. + 9.18 Ergo cujus vult. Meritum misericordiæ nullum est, meritum obdurationis peccatum massæ totius damnatæ. Nec obdurat impartiendo malitiam, sed non impartiendo misericordiam, sicut nec digni sunt, quod facit æquitate occulta; et ab humanis sensibus remota, quia non aperit Apostolus, sed miratur: O altitudo divitiarum. Indurat. AUG., epist. CV. Non quasi quemquam peccare cogat, sed tantum quia quibusdam peccantibus misericordiam justificationis suæ non largitur, ob hoc eos obdurare dicitur, quia eorum non miseretur, non quia impellit ut peccent. Eorum autem non miseretur quibus gratiam non esse præbendam æquitate occultissima, et ab humanis sensibus remotissima judicat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 10:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 10:19Exodus 10Exodus 10:21 →