bible.software › Exodus › Exodus 12 › Exodus 12:10
Exodus 12:10
Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And ye shall let nothing of it remain until the morning; and that which remaineth of it until the morning ye shall burn with fire.
In Context
9Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis. + 12.9 Caput cum pedibus, etc. GREG., ibid. Caput Christi Deus I Cor. 11.. Caput ergo agni vorare, etc., usque ad nemo in hujus vitæ itinere torpeat, ne in patria locum perdat. GREG. NYSS., de Vita Mosis. Illis rerum involucris monet ut per hæc ænigmata considerare et intelligere velimus transitum quemdam esse hanc vitam nostram. Nam postea quam ingressi ad eam sumus, necessitate quadam ad exitum semper compellimur, ad quem paratos nos esse vult manibus et pedibus reliquoque ad iter apparatu. Ne igitur spinis in hoc arduo vivendi itinere pedes lædantur, non nudis pedibus, sed durioribus calceis communiti itinerare debemus. Spinæ autem, quæ pedibus infixæ non solum retinent retardantque, verum etiam enecant, peccata sunt, a quibus durities calceorum defendit, continens videlicet, tenuis ac dura vita, quæ debilitat atque frangit spinarum acumina, quibus a parvo tenuique principio ad anteriora, usque peccata sic ingrediuntur, ut pœnitus occidant. Ad hanc vitam faciendam talaris vestis et effusa, id est voluptuosa et vitiosa vivendi ratio, quæ latissime patet, impedimento est: quare cingulo quodam trahenda est et coarctanda, ne huc atque illuc circumfluat. Cingulus vero modestia est et diligens vivendi ratio, quæ nos monet ad necessitatem, non ad voluptatem, rebus uti. Baculus quo feras repellimus, et nonnunquam sustentamur, spes est. Ex igne autem solum cibus nobis propositus est, quoniam fides, quæ per cibum illum significatur, ardentissima esse debet, nihil humidum aut labile possidens. Phase. Hebraice est Pesach , Græce, id est, transitus; quia a filiis Isræl ex Ægypto migrantibus primum celebratum est: nobis quoque migrandum est de transitoriis ad æterna, de terrenis ad cœlestia.
11Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (id est, transitus) Domini.
Read all of Exodus 12
Cross References
Exodus 23:18Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.
Exodus 34:25Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ: neque residebit mane de victima solemnitatis Phase. + 34.25 Non immolabis, etc. AUG., quæst. 162 et 163. Quid est quod ait: Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? An illa hoc loco dicit immolata sua, quæ per pascha occiduntur, et præcipit ne tunc sit in domo fermentum, quando sunt dies azymorum?
Leviticus 19:6eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero: quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis.
Numbers 9:12non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent: omnem ritum Phase observabunt. + 9.12 Omnem ritum. Quidquid in lege historialiter præceptum est, in celebratione paschæ Ecclesia spiritualiter observat. Observabunt. Quia ejus dicta sollicite sunt discutienda, ut in præsenti vita intelligendo et operando penetrentur.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 12:10