Exodus 34:25
Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ: neque residebit mane de victima solemnitatis Phase. + 34.25 Non immolabis, etc. AUG., quæst. 162 et 163. Quid est quod ait: Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? An illa hoc loco dicit immolata sua, quæ per pascha occiduntur, et præcipit ne tunc sit in domo fermentum, quando sunt dies azymorum?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:8Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. + 12.8 Et edent carnes, etc. GREG., ibid. Nocte agnum comedimus, etc., usque ad de fermento enim laudem immolat, qui Deo sacrificium de rapina parat. Cum lactucis, etc. GREG., ibid. Lactucæ agrestes valde amaræ sunt, etc., usque ad ut dispensari omnia per Spiritus sancti potentiam sciat.
Exodus 12:20Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.
Exodus 29:34Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni: non comedentur, quia sanctificata sunt.
Numbers 9:12non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent: omnem ritum Phase observabunt. + 9.12 Omnem ritum. Quidquid in lege historialiter præceptum est, in celebratione paschæ Ecclesia spiritualiter observat. Observabunt. Quia ejus dicta sollicite sunt discutienda, ut in præsenti vita intelligendo et operando penetrentur.
1 Corinthians 5:7Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. + 5.7 Conspersio. Est farina per aquam conglutinata sine fermento, id est, azyma. Vult ergo ut isti sint unum quid per dilectionem, puri a corruptione peccati, novum hominem induti sicut in baptismo sunt facti. Zyma Græce, fermentum Latine. Pascha immolatio est, non transitus, sicut quibusdam videtur, prius enim Pascha et sic transitus: quia ante exemplum est Salvatoris, et sic salus. AUG. Hæc vitæ nostræ innovatio est quidam transitus de morte ad vitam, etc., usque ad quoniam pascha nostrum immolatus est Christus.