The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 19 › Leviticus 19:6

Leviticus 19:6

eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero: quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

It shall be eaten the same day ye offer it, and on the morrow: and if ought remain until the third day, it shall be burnt in the fire.

In Context

5Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis, + 19.5 Si immolaveritis, etc. Omnia fere legis capitula reiterat, ut eorum memoriam auditoribus infigat; sed maxime necessaria, sicut hoc mandatum quod superius proposuit, cum de sacrificiis ageret. Sacrificium salutare accepit, in quo quæ ad salutem pertinent necesse est operari, ut autem sit acceptabile, oportet immolari pietatem et pudicitiam. Hoc enim secundum Apostolum bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui vult omnes homines salvos fieri I Tim. 2.. Comedere autem in die immolationis et altero, est in vita præsenti quæcunque ad salutem pertinent operari: hodie enim et cras pro præsenti sæculo accipiuntur; unde Jacobus: Qui dicitis: Hodie et crastino ibimus in civitatem, etc. Jac. 4.. Dies tertia, quia in ipsa Dominus a mortuis resurrexit, figuram gerit futuri sæculi et resurrectionis, in quo non licebit operari, sed operum suscipere retributionem. Qui ergo hic vivit tanquam illic operaturus sit, tanquam die tertia sacrificium manducaturus, a legislatore hoc facere prohibetur, quia virtutem imperfectam relinquit, tanquam ibi perficere possit.

7Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus:

Read all of Leviticus 19

Cross References

Exodus 12:10Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis.

Leviticus 7:17quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. + 7.17 Tertius invenerit dies. Futurum sæculum in quo generalis resurrectio, quam Christi resurrectio significavit. Mane facto tertii diei, tunc quod reliquum est igne consumetur: quodcunque enim salutare imperfectum reliquerimus, aut malum fecerimus, tanquam ligna, fenum, aut stipula, igne consumetur: nos autem detrimentum patiemur I Cor. 3..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 19:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 19:5Leviticus 19Leviticus 19:7 →