The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 12 › Exodus 12:22

Exodus 12:22

Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane. + 12.22 Fasciculumque hyssopi, etc. STRAB. Hyssopus herba est humilis, nascens in petris, purgans pectus et pulmonem: et significat veram humilitatem, cujus exemplum Christus nobis in semetipso præbuit. Fasciculum ergo hyssopi sanguine tingimus, quando, memores humilitatis Christi, eum imitari studemus. Tingite in sanguine, etc. AUG., quæst. 46 in Exod. Quæritur quem sanguinem dicat juxta ostium, cum illius agni sanguinem velit intelligi, cujus immolatione Pascha fit. An præcipit eo modo consequenter fieri, quamvis hoc tacuerit, ut idem agnus juxta ostium occidatur? An, quod est credibilius, ideo dixit ex sanguine qui est juxta ostium, quia ille qui liniturus est, vas ipsum in quo sanguinem excepit, juxta ostium positurus est, ut ad manum habeat dum tingit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And ye shall take a bunch of hyssop, and dip it in the blood that is in the bason, and strike the lintel and the two side posts with the blood that is in the bason; and none of you shall go out at the door of his house until the morning.

In Context

21Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase. + 12.21 Seniores. Nota quod non pueris, non juvenibus, mandata Dei primo communicat, sed senioribus, quia in senibus est sapientia, et in multo tempore prudentia.

23Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere. + 12.23 Et non sinet percussorem, etc. STRAB. Utrum percussor bonus angelus an malus fuerit, non necesse est inquiri: quicunque enim fuit, præcepto Domini obedivit. Sciendum tamen quod tales pestes mali angeli facere solent, permissione Dei. Decimum præceptum est: Non concupisces rem proximi tui, etc. Huic contraria est decima plaga, mors primogenitorum. Alio præcepto furtum prohibetur, quo et rapina damnatur: pejus enim est eripere violenter quam latenter. Auferre ergo volens aperte vel occulte præceptum suum habet: concupiscere autem rem proximi, etiamsi justa successione quæras, non licet. Qui enim volunt res alienas tanquam juste possidere, et hæredes quærunt morientibus illis esse. Cum laudas rem relictam quasi jure possidentem, Deus damnat injuste cupientem. Qui enim quæris ab aliquo hæres fieri, non vis ut habeat hæredes, in quibus nihil charius primogenitis est. Jure ergo in primogenitis tuis puniris, qui cupiendo res alienas, quasi juris umbram perquiris, et, quæ meliora sunt, cordis primogenita perdis. Primogenita quidem fides est. Nemo enim bona facit, in quo fides non præcessit. Omnia opera bona sunt filii spirituales, sed inter hos primogenita fides. Quisquis ergo rem occulte cupis alienam, interius fidem perdis. Servis enim non charitate, sed fraude, velut amans eum quem mori desideras, ut succedas.

Read all of Exodus 12

Cross References

Leviticus 14:6alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati, + 14.6 Tinget in sanguine, etc. Quia comprehenduntur omnia in virtute baptismi. Vivens passer in sanguine occisi passeris tingitur, quia non in hominis passione tantum, sed Dei et hominis baptizamur.

Joshua 2:19Qui ostium domus tuæ egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput ejus, et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis, qui tecum in domo fuerint, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit.

Isaiah 26:20Vade, populus meus, intra in cubicula tua; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.

Hebrews 9:1Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare. + 9.1 Habuit. Hucusque differentiam Testamentorum ostendit, et quod Veteri Novum supereminet, et illud immutat. Nunc idem ostendit ex ipsius tabernaculi schemate. Sanctum, non spiritale, sed: Sæculare. Quia putabatur ab hominibus sanctum. Et vere habuit sanctum sæculare, quia tabernaculum primum et secundum.

Hebrews 9:19Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, + 9.19 Lana. Charitas Christi est nobis lana, de qua vestem faciamus.

Hebrews 12:24et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 12:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 12:21Exodus 12Exodus 12:23 →