The Bible Software
bible.software2 Kings2 Kings 23 › 2 Kings 23:21

2 Kings 23:21

Et præcepit omni populo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro fœderis hujus. + 23.21 Facite phase. RAB. Josias typum tenet Salvatoris, etc., usque ad: et orietur vobis timentibus sol justitiæ. Nec enim factum est phase tale, etc. Quia, ablatis figuris in die judicii, transibunt sancti de morte ad vitam, sicque in conspectu conditoris sui gaudebunt, quia videbitur Deus Deorum in Sion. RAB. Quod Josias, ejectis idolis de terra, pythonibus, ariolis et omnibus immunditiis, Domini phase celebrasse legitur, moraliter docet ut primo purgemus terram cordis a vitiis, ut servire possimus Deo, sicque gratum Domino celebremus pascha: Non utique in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cor. 5.. ID. Josias vulneratus est in campo Mageddo, unde et statim mortuus est. Luxitque eum populus multum, Jeremias maxime. Tunc enim dicitur ita lamentasse: Quomodo sedet sola civitas! De hoc planctu dicitur: Et erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adremon, quod nomen est regis, qui tunc regnabat in Charchamis, in cujus auxilium Josias venerat adversus Nechao regem Ægypti. ID. Interfectio Josiæ a Pharaone Nechao, facta in Mageddo, significat persecutionem antiqui hostis adversus prædicatores, quos per invidiam neci tradere molitur, et auferre de terra Ecclesiæ conatur: quatenus facilius totam plebem dissipare possit. Pharao dissipans, Nechao percussio, Mageddo de tentatione. Permissus quippe diabolus consurgere adversus sanctos, hic totis viribus certat, quatenus tentando gregem Domini percutiens dissipet, eosque primum auferat quorum solatio adjuti contra hostem dimicare debuerant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the king commanded all the people, saying, Keep the passover unto the LORD your God, as it is written in the book of this covenant.

In Context

20Et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea: reversusque est Jerusalem.

22Nec enim factum est Phase tale a diebus judicum qui judicaverunt Israël, et omnium dierum regum Israël et regum Juda,

Read all of 2 Kings 23

Cross References

Exodus 12:11Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (id est, transitus) Domini.

Numbers 9:2Faciant filii Israël Phase in tempore suo, + 9.2 Faciant filii Isræl phase in tempore suo, quartadecima die mensis hujus, etc. RAB.-BED. Cum in veteri Testamento, etc., usque ad Et: Ecce nova facio omnia Apoc. 21. BED. Deinde tertiam septimanam, etc., usque ad extrema charismate spiritali per seipsum illustravit. ID. Ipsa quoque lunæ conversio, etc., usque ad præcepit eos dispensationis suæ testes esse usque ad ultimum terræ Act. 1.. ID. Bene autem luna, etc., usque ad merito quintadecima paschali gaudio adaptatur. ID. His quidem paschæ vel phase a lege assumptis indiciis, hæredes Novi Testamenti etiam diem Dominicam annectimus, quia et conditione primitivæ lucis excellit, et triumpho Dominicæ resurrectionis. ID. Septem quoque dies lunæ, usque ad quasi: Quod uni dico, omnibus dico Marc. 13.. ID. In nomine quoque paschæ, etc., usque ad per singulos gradus spiritalis transitus largitori illius vicem tendamus. ID. Vel in crescente ad homines luna, etc., usque ad convenienter intelligi.

Deuteronomy 16:1Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo: quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte. + 16.1 Observa mensem novarum frugum. Quia in eo manipuli spicarum, id est primitiæ, per sacerdotem offerebantur Domino. Mensem primum, scilicet Hebræorum qui apud eos nisan apud Græcos quoque, apud Latinos Aprilis dicitur, in quo agnus paschalis occidebatur. Eduxit te. Allegorice. Nos quoque de Ægypto hujus mundi liberati, novum hominem induti, in novitate vitæ ambulemus, primitias bonorum operum consecrantes, et phase, id est, transitum bonum celebrantes, ut, relicta Ægypto, ad terram promissionis veniamus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Kings 23:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Kings 23:202 Kings 232 Kings 23:22 →