The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 16 › Exodus 16:22

Exodus 16:22

In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines: venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi. + 16.22 Cibos duplices. Necessaria scilicet animæ et corpori. Nam in septima, quæ mortuorum ætas intelligitur, scilicet nullus erit operandi locus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, that on the sixth day they gathered twice as much bread, two omers for one man: and all the rulers of the congregation came and told Moses.

In Context

21Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum: cumque incaluisset sol, liquefiebat. + 16.21 Cumque incaluisset sol, liquefiebat. Quia tunc omnis Scripturæ intellectus patebit, quia nunc videmus per speculum in ænigmate, tunc autem videbimus facie ad faciem I Cor. 13..

23Qui ait eis: Hoc est quod locutus est Dominus: Requies sabbati sanctificata est Domino cras: quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite: quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane. + 16.23 Requies sabbati, etc. Audiendo verbum Dei et faciendo, vel bene vivendo et aliis misericordiam præstando. Quod reponebatur pro sabbato non corrumpebatur, quia bona pro futura requie facta, in futura vita manent integra. Alioquin ebulliebant vermes et computrescebat quod servabatur: qui enim propter præsentem vitam et amorem sæculi thesaurizant, illis ebullit vermis qui non morietur.

Read all of Exodus 16

Cross References

Exodus 16:5Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies. + 16.5 Die autem sexto, etc. ORIG., hom. 7. In die sexto duplum colligatur in repositione, quantum sufficiat etiam sabbato. Sexta dies, hæc vita in qua nunc sumus, unde in sex diebus fecit Deus hunc mundum; in hac ergo die tantum reponere debemus, quantum sufficiat in futuro. Si quid enim hic boni operis acquiras, si quid justitiæ, misericordiæ et pietatis recommendas, hoc tibi in futuro erit cibus. Qui enim acquirit hic decem talenta Luc. 19., ibi accipiet decem civitates, et quæ seminaverit homo, hæc et metet Gal. 6.. Divites hujus sæculi ea recondunt quæ in hoc sæculo, imo cum hoc sæculo corrumpuntur: bona autem recondita permanent usque in crastinum. Scriptum est autem. Qui infideles fuerunt, servaverunt de manna, et ebullierunt ex eo vermes et computruit; quod autem pro die sabbati reponebatur, permansit integrum. Et tu ergo si propter præsentem vitam et amorem sæculi thesaurizas, continuo vermes ebulliunt, de quibus dicitur Isa. LXVI: Vermis eorum non moritur; hos generat avaritia et divitiarum cæca cupiditas his qui habent pecuniam, et videntes in necessitate fratres suos, claudunt viscera sua ab eis. Unde Apostolus I Tim. 6. præcipit divitibus non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, etc.; nec aliunde fiunt vermes in nobis, nisi ex manna, id est verbo Dei. Unde Joan. 15: Nisi venissem et locutus eis fuissem, etc. Post susceptum ergo verbum Dei si quis peccat, efficitur ipsum verbum vermis, qui ejus conscientiam semper fodiat et arcana pectoris rodat.

Exodus 34:31Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,

Leviticus 25:22seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 16:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 16:21Exodus 16Exodus 16:23 →