Exodus 16:4
Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de cælo: egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non. + 16.4 Ecce pluam, etc. ORIG., homil. 8 in Exod. Vellem primo super hanc scripturam cum Judæis habere sermonem, quibus credita sunt eloquia Dei, quid illis videatur de eo quod dicit: Sex diebus continuis colligetis, die autem sexta duplum. Apparet ergo sextum diem nominari qui ante sabbatum ponitur; sabbatum autem septimus dies est. Quæro ergo qua die cœpit manna dari? et volo comparare Dominicam nostram cum sabbato Judæorum. Ex Scriptura enim apparet quia die Dominica primum datur manna, sex diebus continuis collectum; septima, quæ est sabbatum, cessatur. Quia ergo in die Dominica pluit Deus manna, et non in sabbato, intelligant Judæi jam tunc prælatam esse Dominicam nostram suo sabbato; et indicatum est quod non in ipso Dei gratia ad eos descenderit de cœlo, et panis cœlestis, qui est sermo Dei, ad eos non pervenerit; unde Ose. 3: Diebus multis sedebunt filii Isræl sine rege, sine principe, sine hostia, sine sacrificio, sine sacerdote. In nostra autem Dominica semper Dominus pluit manna, id est cœlestia verba quæ nobis læta sunt. Illi infelices suspirant etiam manna sicut patres eorum, et non merentur accipere; non enim possunt manducare quod est minutum sicut semen coriandri, et candidum sicut pruina. Nihil enim in verbo Dei minutum, subtile et spirituale sentiunt, sed totum pingue et crassum. Incrassatum est enim cor populi hujus. Interpretatio quoque nominis hujus hoc sonat. Manna enim interpretatur Quid est hoc? Ipsa vis nominis ad discendum invitat, ut cum audis legem Dei recitari, inquiras semper et dicas doctoribus, Quid est hoc? Tu ergo si vis manducare manna, et suscipere verbum Dei, scito minutum esse et valde subtile, sicut semen coriandri: habet enim aliquid oleris quo nutrire et recreare possit infirmos. Infirmus enim olus manducat Rom. 14.. Habet enim aliquid et rigoris, et ideo ut pruina; candoris autem et dulcedinis plurimum. Quid est candidius, splendidius eruditione divina? quid dulcius, suavius eloquiis Dei, quæ sunt super mel et favum? Panes. Manna scilicet: locutio est qua panis pro alimento ponitur; amat autem Scriptura pluraliter magis panes quam singulariter dicere panem. Ut tentem. Tentatio ista probatio est, non ad peccatum seductio; nec ideo probantur, ut Deus non noverit: sed ipsos ipsis ostendit quo humiliores fiant ad petendum adjutorium et ad noscendam Dei gratiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:25At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum: quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt: ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum, + 15.25 Qui ostendit ei, etc. AUG., Quæst. 57 in Exod. Genus ligni erat istam habens vim: an quolibet ligno facere poterat Deus, qui tanta mirabilia faciebat? Videtur tamen significare quod dictum est, ostendit ei, tanquam jam tale esset; nisi forte locus erat ubi ligna omnino non inveniebantur, ut hoc ipsum esset divini adjutorii, quod ei Dominus lignum ostendit, ubi nullum erat, et per lignum aquas dulces fecit, præfigurans gloriam et gratiam crucis. Sed in tali etiam ligno quis nisi creator et demonstrator laudandus est. Ibi constituit ei præcepta. ORIG., hom. 7 in Exod. Quare addidit: Postquam posuit illi Deus justitias et judicia, ibi tentabat eum dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui. Videtur exponere quare justificationes et judicia dedit, ut scilicet tentaret eos si audirent vocem Domini Dei, et mandata ejus custodirent. Nam quantum ad priorem populum, quid eis boni aut perfecti murmurantibus et contradicentibus mandaretur, qui paulo post, mirabilium Dei obliti, ad idola convertuntur? Dantur ergo præcepta in quibus tententur; unde: Dedi vobis præcepta et justificationes non bonas in quibus non vivent Ezech. 20.. Tentati enim in præceptis non inveniuntur fideles, ideo inventum est eis mandatum esse ad mortem quod erat ad vitam. Idem enim, si servetur, vitam; si non servetur, mortem generat. Non servantibus ergo dicuntur mandata non bona, et in quibus non vivant. Sed admisto ligno crucis, in dulcedinem versa, et spiritualiter intellecta, et servata sunt mandata vitæ. Cunctum languorem quem posui in Ægypto, non inducam super te. Videtur dicere quod si quis servet mandata nullam ægritudinem patiatur, id est nec febres, nec alios dolores corporeos. Sed omnino Job justissimus, et omni pietate plenus, a capite usque ad pedes repletur ulcere pessimo. Sed justi non habent illas infirmitates quas Ægyptii. Ægyptus est mundus: diligere ergo mundum et quæ in mundo sunt, Ægyptius languor est; observare menses, tempora, stellarum cursibus adhærere, servire carni, luxuriæ operam dare et deliciis vacare, Ægyptius languor est. Venerunt autem, etc. ORIG., ibid. Non ante in Elim ducitur populus, ubi erant duodecim fontes aquarum, quibus nil inerat amaritudinis, sed amœnitas plurima ex densitate palmarum: sed prius ductus est ad aquas salsas et amaras, quibus per lignum a Domino monstratum dulcoratis, venitur ad fontes. Si historiam solam sequamur, non multum nos ædificat scire ad quem locum primo venerint, ad quem secundo. Primo autem ducitur populus ad litteram legis, a qua dum permanet in amaritudine sua, recedere non potest. Cum ergo per lignum vitæ fuerit indulcorata, et spiritualiter intellecta, de Veteri Testamento transit ad Novum, et ad duodecim apostolicos fontes, ubi reperiuntur arbores septuaginta palmarum. Non enim soli duodecim apostoli fidem Christi prædicaverunt, sed et alii septuaginta, per quos palmas victoriæ Christi mundus agnovit. Non sufficit ergo populo Dei aquam Mara bibere, quamvis indulcoratam per lignum vitæ; solum Vetus Testamentum non sufficit ad bibendum, veniendum est enim ad Novum, de quo sine scrupulo et difficultate potatur. Judæi etiam nunc apud Mara sunt, id est ad aquas amaras: nondum enim ostendit eis Deus lignum de quo dulcescunt, quia nisi crediderint, non intelligent Isa. 7..
Deuteronomy 8:16et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,
Nehemiah 9:15Panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum, et aquam de petra eduxisti eis sitientibus, et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam ut traderes eis.
Nehemiah 11:23Præceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos,
Psalms 105:40Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam. + 105.40 Abominatus est. CASS. Id est aversus est ab eis: quod averti est extremum omnium malorum, unde ruina sequitur, et tradidit. 1
Matthew 6:11Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, + 6.11 Panem. Esuries justitiæ ut ad saturitatem pertingat, fulcitur spiritu fortitudinis. Ideo oramus: Panem nostrum quotidianum da nobis: sine quo fame moreremur. Panis, corpus Christi est, vel verbum Dei, vel ipse Deus, quo quotidie egemus, vel qui est super omnes substantias. Hic est panis vivus qui de cœlo descendit Joan. 6., cujus naturæ sublimitas super omnes substantias est. Nostrum. Quia Christus noster est factus, et Deus Pater cum Christo omnia nobis donavit. Ideo oramus ut quod nostrum est per donum, quotidie detur per effectum. Supersubstantialem. Vel quotidianum. Quia qui edunt me adhuc esurient Eccl. 44.. Hic quotidianus, in patria æternus. Hic panis assidue per fidem et charitatem interius reficere debet: quia sine eo nemo vivere potest. Vel panis dicuntur spiritualia præcepta, quæ semper sunt exercenda vel conservanda.