bible.software › Exodus › Exodus 17 › Exodus 17:2
Exodus 17:2
Qui jurgatus contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid jurgamini contra me? cur tentatis Dominum?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wherefore the people did chide with Moses, and said, Give us water that we may drink. And Moses said unto them, Why chide ye with me? wherefore do ye tempt the LORD?
In Context
1Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. + 17.1 Igitur profecta omnis multitudo filiorum Isræl, etc. ORIG., hom. 11 in Exod. Omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patiuntur, ab hostibus impugnantur: agensque iter hujus vitæ semper debet esse paratus et stare in castris. Unde profecta est omnis synagoga filiorum Isræl de deserto Sin secundum castra sua per verbum Dei. Est una quidem Synagoga Domini. sed in quatuor castris dividitur, qui describuntur in Numeris circa tabernaculum Domini postia. Armatus ergo in castris Domini militans ne implices te sæcularibus negotiis, et in castris Domini semper excubias agas, ut de te dicatur quia profectus es per verbum Domini de deserto Sin, et venis in Raphidim. Sin autem tentatio interpretatur; Raphidim sanitas judicii: qui bene exit de tentatione, venit ad sanitatem judicii. In die enim judicii sanus erit. Unde Apoc. 2: Qui vicerit, dabo ei de ligno vitæ quod est in paradiso Dei mei. Venit ergo ad sanitatem judicii qui bene disponit sermones suos in judicio. Sin. Hic specialiter Sin una mansio accipitur ex his quinque quæ fuerunt a mari Rubro usque ad montem Sina, quas Josephus nominatim describit. Generaliter enim omne desertum illud Sin vocatur sicut et Raphidim. Castrametati sunt in Raphidim. HIERON. de Loc. Hebr., tom. 3. Est locus in deserto juxta montem Horeb. Sciendum est autem quod omnis eremus usque ad montem Sinai Sin vocatur, et ex tota provincia etiam locus unius mansionis nomen accepit, sicut et Moab tam urbis quam provinciæ nomen est. In hac solitudine quinque sunt mansiones, Zuph, et eremus Sin, Alus, Depheca, Raphidim. Unde bene dicitur quia profecta est omnis multitudo filiorum Isræl de eremo Sin per mansiones suas juxta os Domini, et venerunt in Raphidim. Unde patet plures mansiones unius regionis vocabulo demonstrari.
3Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens: Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti? + 17.3 Sitivit ergo ibi populus, etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: Sitivit, inquit, populus aquam, et murmurabat adversus Moysen. Suffecit dicere quia sitivit, quid opus fuit addere aquam? Non est superflua adjectio. Sunt ergo diversæ sites, et quisque habet propriam. Qui boni sunt, esuriunt et sitiunt justitiam Matth. 5.. Alii quoque dicunt: Sitivit anima mea ad te, Deus Psal. 41.. Qui vero sunt peccatores patiuntur non sitim aquæ, non famem panis, sed audiendi verbum Dei. Sitivit ergo populus aquam, qui debuit sitire justitiam. Sed Deus eruditor infantium, magister insipientium, corrigit culpas et emendat errores, dicens ad Moysen ut sumat virgam, et percutiat petram, et educat aquas. Vult enim eos jam de petra bibere et proficere, et ad interiora mysteria venire. Murmuraverunt enim adversus Moysen, ideo jubet Dominus ut ostendat eis petram de qua bibant. Si quis enim est qui legens Moysen, murmurat adversus eum, et displicet ei lex secundum litteram, quia in multis non videtur habere consequentiam, ostendit ei Moyses petram, quæ est Christus, ut inde bibat et sitim reficiat. Sed hæc petra non dat aquas nisi percussa, percussa vero fontes producit: percussus enim Christus, et in cruce mactatus, Novi Testamenti fontes produxit. Unde Zach. 8: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Nisi enim fuisset percussus, et exisset sanguis et aqua de latere ejus, omnes sitim verbi Dei pateremur. Unde: Bibebant autem de spiritali, consequente eos petra: petra autem erat Christus I Cor. 10.. ISID. Sitiens populus pro aqua murmuravit contra Moysen: ideo jubet Deus ut ostendat eis petrum ex qua bibant. Si quis autem legens Moysen murmurat adversus eum, et displicet ei littera legis, ostendit ei Moyses petram, quæ est Christus, et ducit ad ipsam, unde bibat et sitim reficiat.
Read all of Exodus 17
Cross References
Exodus 5:21et dixerunt ad eos: Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos. + 5.21 Videat Dominus, etc. GREG. l. 29, Moral., cap. 14. Cum lux divina cor humanum illustrat, usque ad quasi fetere se in oculis Pharaonis dolet. Quoniam fetere, etc. ORIG. Hom. 3. Allegorice. Verum dicunt, quamvis nesciant, sicut Caiphas, qui ait: Expedit ut unus moriatur pro populo Joan. 18.; quid diceret nesciebat. Sicut enim Apostolus ait: Christi bonus odor sumus, aliis in vitam, aliis in mortem, ita propheticus sermo suavis odor est credentibus; dubiis vero et incredulis, et qui fatentur se populum Pharaonis, odor exsecrabilis efficitur. Ipse quoque Moses dicit Domino: Ex quo locutus sum cum Pharaone, afflixisti populum tuum; quia antequam sermo Dei audiatur, non est tribulatio, vel tentatio: sed ubi signum belli tuba prædicationis ostenderit, tribulationum pugna consurgit. Ex quo ergo loqui cœpit Moses et Aaron ad Pharaonem, affligitur populus Dei. Ex quo in animam tuam sermo Dei prolatus est, certamen intra te virtutibus contra vitia suscitatur, quæ prius intra te in pace durabant. Sed ubi facere cœpit sermo Dei cujusque discrimen, turbatio magna consurgit, et sine fœdere nascitur bellum: quia injustitia justitiæ non convenit, nec sobrietati ebrietas, vel veritati mendacium. Ideo non turbemur si videmur odor exsecrabilis Pharaoni. Exsecratio enim vitii dicitur virtus. Sed sicut stetit Moses ante Pharaonem, stemus et nos; non flectamur, succincti lumbos in veritate, et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis Ephes. 6.. Stamus autem confidenter, Dominum deprecamur, ut statuat pedes nostros supra firmam petram, ne moveantur pedes nostri. Stemus autem, id est, obsistamus, secundum illud I Petr. 5: Cui resistite fortes in fide: ut cito conteratur Satanas sub pedibus nostris. Quanto enim nos constanter et fortiter stamus, tanto Pharao infirmius. Si autem infirmi vel dubii esse cœperimus, validior fiet. Cum enim elevaret Moses manus, vincebatur Amalec; cum quasi lassas dejiceret, invalescebat. Nos ergo in virtute crucis Christi extollamus brachia, et levemus in oratione sanctas manus, ut Dei auxilium mereamur. Hinc Jacobus ait: Resistite diabolo et fugiet a vobis Jac. 3.. Agamus ergo ut non solum fugiat, sed conteratur sub pedibus nostris exstinctus in profundo abyssi. Nos autem si recedamus de Ægypto vitiorum, fluctus sæculi tanquam iter solidum evadimus per Jesum Christum.
Exodus 15:24Et murmuravit populus contra Moysen, dicens: Quid bibemus?
Exodus 17:7et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Estne Dominus in nobis, an non?
Numbers 14:2et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israël, dicentes:
Numbers 20:2Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron:
Deuteronomy 6:16Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis. + 6.16 Non tentabis Dominum Deum. Deum tentat, qui habens quod faciat, sine ratione se committit periculo, experiens utrum possit liberari a Deo.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 17:2