The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 18 › Exodus 18:12

Exodus 18:12

Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo. + 18.12 Obtulit ergo Jethro, etc. AUG. in Locutionibus, locut. 85. Et sumpsit Jethro socer Moysi holocausta, etc. Sumpsit pro obtulit, posuit: an forte sensus est, non locutio, ut ea sumpsisse intelligatur obtulisse; quamvis Moyses non legatur sacrificasse, nec Aaron, nec quisquam Hebræorum qui educti sunt de terra Ægypti: sed tamen superius dictum est quod altare constituit Moyses. Jethro autem legimus sacerdotem fuisse Madian, id est gentis Madian. Mirum est autem si ad ejus adventum cœpit sacrificare Moyses, et non potius ipse qui sacerdos erat. Veneruntque, etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: Venerunt, inquit, presbyteri Aaron, et omnis Isræl manducare panem cum socero Moysi in conspectu Dei. Non omnes manducant panem in conspectu Dei, sed qui presbyteri sunt, qui seniores, id est, qui perfecti sunt, in meritis probati, qui sive manducant, sive bibunt, ad gloriam Dei faciunt. Omne ergo quod faciunt sancti, in conspectu Dei faciunt: peccator a conspectu Dei fugit. Adam postquam peccavit, fugit a conspectu Domini, et interrogatus respondit: Audivi, Domine, vocem tuam, et abscondi me, quia eram nudus Gen. 3.. Cain exivit a facie Domini, quia indignus erat conspectu Domini. Propterea qui pleniorem scientiam Dei accipiunt, si malum faciunt, coram Deo faciunt. Unde psal. 1: Tibi soli peccavi, etc. Qui malum coram Deo facit, continuo pœnitet, et dicit, Peccavi. Qui discedit a conspectu Dei, nescit converti et peccatum pœnitendo purgare. Hoc ergo interest inter malum coram Deo facere, et a conspectu Dei discedere. ORIG. Non frustra venit Jethro ad Moysen, nec frustra manducavit panem cum senioribus populi in conspectu Dei; dat Moysi consilium probabile et utile, ut eligat viros, et constituat principes populi Deum colentes, potentes et odientes superbiam. Tales enim oportet esse qui superbi non sint, et superbiam oderint; id est, ut non solum ipsi absque vitio sint, sed in malis oderint vitia: non homines dico, sed vitia. Coram Deo, etc. AUG., quæst. 66. Quæritur ubi, quandoquidem nec tabernaculum fuit, nec arca testamenti, quæ postea sunt instituta? neque hoc de futuro dictum accipere possumus, sicut dictum est de manna, quod positum est in vase, scilicet aureo. Ergo id ante Deum debemus accipere factum, quod in honorem Domini factum est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jethro, Moses’ father in law, took a burnt offering and sacrifices for God: and Aaron came, and all the elders of Israel, to eat bread with Moses’ father in law before God.

In Context

11Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos.

13Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.

Read all of Exodus 18

Cross References

Genesis 4:4Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.

Genesis 12:7Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.

Genesis 26:30Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum

Genesis 43:25Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie: audierant enim quod ibi comesturi essent panem.

Exodus 24:5Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.

Leviticus 7:11Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 18:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 18:11Exodus 18Exodus 18:13 →