Genesis 26:30
Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he made them a feast, and they did eat and drink.
In Context
31surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
Cross References
Genesis 21:8Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. + 21.8 Crevit igitur puer, etc. Crescit, qui ascensiones in corde disponens, ad solidum doctrinæ cibum pervenit. Unde cresce, et manducabis me. Crevit, etc. AUG. Nec in die nativitatis, nec in die circumcisionis filii sui, sed in die ablactationis convivium fecit: quia debet magnum esse gaudium spiritualis ætatis, quando talis factus est homo qui pascatur solido cibo, eis simile quibus dicitur I Cor. 3: Lac vobis potum dedi, non escam.
Exodus 18:12Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo. + 18.12 Obtulit ergo Jethro, etc. AUG. in Locutionibus, locut. 85. Et sumpsit Jethro socer Moysi holocausta, etc. Sumpsit pro obtulit, posuit: an forte sensus est, non locutio, ut ea sumpsisse intelligatur obtulisse; quamvis Moyses non legatur sacrificasse, nec Aaron, nec quisquam Hebræorum qui educti sunt de terra Ægypti: sed tamen superius dictum est quod altare constituit Moyses. Jethro autem legimus sacerdotem fuisse Madian, id est gentis Madian. Mirum est autem si ad ejus adventum cœpit sacrificare Moyses, et non potius ipse qui sacerdos erat. Veneruntque, etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: Venerunt, inquit, presbyteri Aaron, et omnis Isræl manducare panem cum socero Moysi in conspectu Dei. Non omnes manducant panem in conspectu Dei, sed qui presbyteri sunt, qui seniores, id est, qui perfecti sunt, in meritis probati, qui sive manducant, sive bibunt, ad gloriam Dei faciunt. Omne ergo quod faciunt sancti, in conspectu Dei faciunt: peccator a conspectu Dei fugit. Adam postquam peccavit, fugit a conspectu Domini, et interrogatus respondit: Audivi, Domine, vocem tuam, et abscondi me, quia eram nudus Gen. 3.. Cain exivit a facie Domini, quia indignus erat conspectu Domini. Propterea qui pleniorem scientiam Dei accipiunt, si malum faciunt, coram Deo faciunt. Unde psal. 1: Tibi soli peccavi, etc. Qui malum coram Deo facit, continuo pœnitet, et dicit, Peccavi. Qui discedit a conspectu Dei, nescit converti et peccatum pœnitendo purgare. Hoc ergo interest inter malum coram Deo facere, et a conspectu Dei discedere. ORIG. Non frustra venit Jethro ad Moysen, nec frustra manducavit panem cum senioribus populi in conspectu Dei; dat Moysi consilium probabile et utile, ut eligat viros, et constituat principes populi Deum colentes, potentes et odientes superbiam. Tales enim oportet esse qui superbi non sint, et superbiam oderint; id est, ut non solum ipsi absque vitio sint, sed in malis oderint vitia: non homines dico, sed vitia. Coram Deo, etc. AUG., quæst. 66. Quæritur ubi, quandoquidem nec tabernaculum fuit, nec arca testamenti, quæ postea sunt instituta? neque hoc de futuro dictum accipere possumus, sicut dictum est de manna, quod positum est in vase, scilicet aureo. Ergo id ante Deum debemus accipere factum, quod in honorem Domini factum est.
Hebrews 12:14Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum: + 12.14 Sanctimoniam. Id est castitatem mentis et corporis; unde: Beati mundo corde, quoniam Matth. 5., etc. Sine qua nemo videbit Deum. Ecce quomodo exterruit amatorem boni, id est, visionis Dei. Non dixit, in ignem mittetur; vel, infatigabilibus tortoribus dabitur (quæ tamen vera sunt); sed volens te amatorem boni esse, id est, visionis Dei, non formidatorem mali, ait: sine qua nemo, etc. Ex eo ipso quod desideras, te terret.