Exodus 19:11
Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. + 19.11 In die enim tertia, etc. Hac die data est lex in tabulis lapideis scripta digito Dei, hic est tertius dies tertii mensis ab exitu filiorum Isræl de Ægypto. A die ergo quo pascha fecerunt, id est quarto decimo primi mensis, usquequo lex data est, quinquaginta dies numerantur, decem et septem scilicet primi mensis, reliqui a quarto decimo, et omnes triginta secundi, qui sunt quadraginta septem, et tertius tertii mensis, qui est ab occisione agni quinquagesimus: sicut a passione Christi, usquequo datur Spiritus sanctus, quinquaginta dies numerantur. digitus enim Dei Spiritum sanctum significat. ISID., Quæst. in Exod., cap. 28, tom. 5. Quinquagesimo die post pascha lex Moysi data est etc., usque ad vel quia veritatem legis infidelibus per caliginem dixit, ut videntes non videant, et audientes nos intelligant Isa. 6..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 3:8et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi. + 3.8 Et educam de terra, etc. GREG., homil. 32. Rudi populo de præsenti vita aliquid promittendum fuit, ut posset in futuro robustius solidari. Si enim parva non acciperet, magna non crederet. Deus ergo largiendo terrena suadet et cœlestia, ut percipiens quod videbat, speraret quod non videbat. In terram bonam et spatiosam, in terra quæ fluit lacte, etc. Ibid. Præsens prosperitas aliquando datur, ut ad meliorem vitam provocet, aliquando ut in æternum plenius damnet. Hinc Isrælitis terra Chanaan promittitur, ut quandoque ad æterna speranda provocentur: quia rudis populus promissionibus non crederet, nisi a promissore aliquid in vicino perciperet. Non ergo solum spe ad res, sed rebus quandoque ad spem trahitur. Unde psal. CIV: Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem requirant.
Exodus 19:18Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne: et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis. + 19.18 Totus autem mons Sinai fumabat, etc. GREG. lib. VI Moral., cap. 27. Legem daturus Dominus in igne fumoque descendit, etc., usque ad vincunt quod sunt. ID., lib. II Moral., cap. 2. Sacra eloquia in exordio narrationum qualitates exprimunt, terminosque causarum aliquando a positione loci, aliquando a positione corporis, aliquando a qualitate æris, etc., usque ad punituri autem Sodomam vespere venisse memorantur.
Exodus 24:16et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. + 24.16 Et habitavit gloria Domini. ID., ibid. Non modo sublimitas, sed et nomen montis, etc., usque ad in septimo quiescere jubemur. Tegens illum nube. ID., ibid. Sex diebus nube et gloria Domini tegitur, etc., usque ad ut ad sublimiora divinæ visionis et collocutionis dona perveniret.
Exodus 34:5Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
Deuteronomy 4:10a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos.
Psalms 18:9Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda; præceptum Domini lucidum, illuminans oculos. + 18.9 Justitiæ Domini. Ibid. Omnes in illo recte, qui non docuit quod non fecit, ut imitantes gauderent in eis, qui libere cum charitate facerent, non serviliter cum timore. CASS. Justitiæ, lex quæ justificat; quidquid præcipit justum est. 1