Exodus 3:1
Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian: cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 2:16Erant autem sacerdoti Madian septem filiæ, quæ venerunt ad hauriendam aquam: et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.
Exodus 2:21Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem:
Exodus 4:18Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei: Vadam et revertar ad fratres meos in Ægyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro: Vade in pace.
Exodus 17:6En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël: + 17.6 Percutiesque petram. Christum, qui in cruce a Judæis percussus est: cui accessit virga, id est, lignum passionis, ut fidelibus remaneret aqua.
Exodus 18:5Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei. + 18.5 Venit ergo Jethro, etc. ORIG., hom. 11 in Exod. Alia littera: Post hæc venit ad montem Dei Moyses, et Jethro sibi occurrenti exiit obviam de castris, nec duxit eum ad montem Dei, sed ad tabernaculum suum. Non enim poterat sacerdos Madian ascendere in montem Dei, sed nec in Ægyptum descendere, nec uxor Moysi, sed nunc ad eum venit cum filiis. Non enim poterat descendere in Ægyptum, et subire agones Ægyptiorum, nisi athleta probabilis, et qui in agone contendens ab omnibus se abstinet. Moyses, quia magnus et potens athleta, descendit in Ægyptum ad agones et exercitia virtutum; Abraham et Jacob quoque, qui ipso nomine athleta est, cum descendisset in Ægyptum, factus est sicut stellæ cœli in multitudine. Aliis in contrarium cedit descendisse in Ægyptum. Scio Hieroboam fugientem a Salomone descendisse in Ægyptum, et scidisse et corrupisse populum Dei; quia descendens in Ægyptum accepit a Susachim rege uxorem Tethimenem uxoris ejus sororem.
Exodus 19:3Moyses autem ascendit ad Deum: vocavitque eum Dominus de monte, et ait: Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël: + 19.3 Moyses autem, etc. GREG., lib. VI Moral., cap. 27. Alia littera: Moyses autem ascendit in montem, et Dominus descendit ad eum. Mons altitudo contemplationis est, in quem ascendimus, ut ad ea quæ ultra infirmitatem nostram sunt intuendo sublevemur. Sed Dominus descendit, quia, sanctis multum proficientibus, parvum aliquid de se aperit.