Leviticus 23:39
A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus: die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies. + 23.39 A quinto decimo, etc. Quintusdecimus ex septem et octo compositus, Evangelicam prædicationem significat, quæ consistit ex præsenti vita et futura, hanc componit, illam præparat. Die primo et die octavo. ID. Qui est octavus, etc., usque ad quia fidelibus legem facientibus requies in futuro servatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 23:24Loquere filiis Israël: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum: + 23.24 Mense septimo prima die mensis. Septenarius consummationem vel specialem vel generalem significat. Hinc Deus die septimo requievit Gen. 2.; et sua requie nostram significavit; unde: Qui ingressus est in illam requiem, requievit ab operibus suis, sicut Deus a suis Heb. 4.. Initium vero consummationis temporum, adventus Domini est, unde: Filioli, novissima hora est I Joan. 2.. Hoc tempus appellat primam septimi mensis, sicut principium consummationis nobis etiam requies est, quos ab operibus malis cessare fecit, et a jugo gravi liberavit; unde: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, etc., et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris Matth. 11.. Clangentibus tubis. Quia prædicat Salvatoris resurrectionem, quæ memoriale est generalis resurrectionis, quæ secundum Apostolum erit in voce archangeli, et in tuba Dei, etc.
Leviticus 23:36Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo. + 23.36 Dies quoque. ID. Nota eadem de primo et de octavo dici, quia scilicet resurrectionis dies secunda est, et initium futuri sæculi. Primus, in Christo est conversationis principium et futurorum exordium; octavus vero præsenti succedit sæculo, quod significat in septenario. Præterea sancti habent requiem et vitam futuram in hac vita. Unde apostolis dictum est: Regnum Dei intra vos est, etc. Cœtus. LXX: egressus, quia hinc exitus, ibi habitatio, unde: Cupio dissolvi et esse cum Christo Philipp. 1..