Exodus 23:7
Mendacium fugies. Insontem et justum non occides: quia aversor impium. + 23.7 Mendacium fugies. RAB. Veritatem et judicium amat Dominus: et ad hæc exsequenda populum suum hortatur, quia non est personarum acceptor.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Non declinabis in judicium pauperis.
8Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.
Cross References
Exodus 23:1Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
Leviticus 19:11Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. + 19.11 Non facietis furtum, etc. AUG., quæst. 86 in Levit. Hoc in Decalogo positum est, etc., usque ad et detestanda talem sequuntur errorem. Non mentiemini. Cognationem peccatorum ostendit. Multa putamus parva, quæ sunt maxima, ut mendacium, perjurium; quæ furto sunt conjuncta, et recte, quia hæc furto cooperantur.
Deuteronomy 27:25Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus: Amen.
Proverbs 11:21Manus in manu non erit innocens malus; semen autem justorum salvabitur. + 11.21 Manus in manu. Qui manum jungit in manu, etc., usque ad unde præmissum est: Abominabile Domino cor pravum.
Isaiah 5:20Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum !