Exodus 24:1
Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul. + 24.1 Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum, tu et Aaron, etc. AUG., quæst. 85 in Exod., tom. 3. Usque ad hunc locum Scripturæ justificationes intelliguntur, etc., usque ad justificationes vero Latini eas esse dicunt quæ Græci dicunt. Tu et Aaron, etc. STRAB. Moyses et Aaron et Nadab et Abiu. Per hos quatuor viri evangelici significantur, qui scilicet evangelica præcepta sequuntur. Per septuaginta vero qui constat ex septenario decies scilicet ducto, vel ex denario septies multiplicato significantur illi qui Spiritus sancti gratia adjuti, adimplentes denarium legis, tendunt ad contemplationem Conditoris. Vel ad litteram de quibus dicitur Num. 11: Assume tibi septuaginta viros, etc., de quibus Heldad et Meldad fuerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 3:5At ille: Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est. + 3.5 Solve calceamentum, etc. THEOD. Duas ob res jubet calceamenta solvere: primo, ut ipsum magis ac magis religiosum ac reverentem reddat, ut cum tremore mandata ejus accipiat; tum etiam eruditur qua ratione sacertodes in tabernaculo Dei ministrent: nudis enim pedibus sacerdotale munus obibant. ISID. Quia nullus scilicet digne consistere, vel Deum videre potest, nisi cuncta terrena et mortalia deponat. Aliter, veterum consuetudo erat ut si sponsus sponsam repudiaret, in signum repudii discalcearetur. Ideo Moses discalceari jubetur, nec ad Ecclesiam, quæ in rubo significatur, quasi sponsus accedat calceatus; hoc enim Christo servandum, qui verus est sponsus. De quo Joannes ait: Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti Joan. 1..
Exodus 19:9ait ei Dominus: Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
Exodus 19:24Cui ait Dominus: Vade, descende: ascendesque tu, et Aaron tecum: sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.
Exodus 24:9Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël:
Exodus 28:1Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. + 28.1 Applica quoque ad te, etc. BEDA, lib. III de Tabernac., cap. 1, tom. 2. Quomodo tabernaculum, etc., usque ad et cunctos Ecclesiæ magistros. ID. Applica quoque, etc. Descripta factura tabernaculi, etc., usque ad igne supernæ ultionis absumuntur.
Leviticus 10:1Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis præceptum non erat. + 10.1 Arreptisque Nadab. AUG. quæst. 31 in Levit., tom. 3. Exeunte a Domino igne mortui sunt filii Aaron, etc., usque ad tormenta patientur. Arreptisque, etc. ISID., quæst. in Levit., tom. 5. Alienum ignem offerunt, etc., usque ad ne vitiis flagremus. ISICH. Hic eos qui aliena docent, etc., usque ad unde vitam poterant promereri. AUG., ubi supra. Alia littera, etc., usque ad per quos nobis Scripturam dedit.