Exodus 24:6
Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare. + 24.6 Tulit itaque, etc. ID., quæst. 98. Notandum est nunc primum sacrificasse Mosem, etc., usque ad nam decalogum in tabulis lapideis fuisse scriptum postea patet. Crateras. Cratera, sive crater, dicitur XXX quod est capere, eo quod sit multi vini capax.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:7Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. + 12.7 Et sument de sanguine ejus, etc. GREG., homil. 22 in Evang., tom. 2. Sanguis ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur, etc., usque ad quia crucem passionis ejus in fronte portamus.
Exodus 24:8Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.
Exodus 29:20Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.
Leviticus 1:11immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum: + 1.11 Ad latus, id est Gentilitatem altare respicit, quia pro gentibus celebrata est passio Christi. Nos vero ad aquilonarem partem altaris sacrificium offerimus, dum memoriter passionem Christi pro gentibus factam credimus.
Leviticus 3:8ponet manum suam super caput victimæ suæ: quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii: fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris.
Colossians 1:20et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. + 1.20 Per eum reconciliare. Deo placuit per eum reconciliare, et ipse pacificavit non gratis, sed per sanguinem cœlestia et terrestria, unde patet homini introitus in cœlum. Omnia per eum facta, in ipso auctore vivunt.