Exodus 25:40
Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. + 25.40 Inspice. ID., ibid. Ostensum est Mosi in monte exemplar candelabri quod faceret, etc., usque ad exemplar auditoribus exsecutione operis et verbo doctrinæ ostendit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And look that thou make them after their pattern, which was shewed thee in the mount.
In Context
Cross References
Exodus 25:9juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud: + 25.9 Juxta omnem similitudinem, etc. ID., ibid. Imitari debemus angelos diligendo Deum et proximum, etc., usque ad et post hanc vitam in illud tabernaculum, quod imitaris, introducat. Omnium vasorum. BED. Vasa tabernaculi, singulæ personæ angelorum, ex quibus Jerusalem, mater omnium nostrum, in vera pace et unitate consistit. Sicque facietis illud. Arcam, etc. ID., ibid., cap. 4. Arca fieri præcipitur, etc., usque ad sed in similitudine carnis peccati venit. Cujus longitudo ID. Quæritur cujus quantitatis sit iste cubitus, etc., usque ad unde patet quia illum designat cubitum quem duo palmi faciunt. Latitudo. ID., ibid. Unius cubiti latitudo pro dispensatione Dominicæ charitatis, etc., usque ad ubi eum toto corde diligamus, intremus. ID. Mystice. Longitudo arcæ longanimitatem Christi, etc., usque ad quia tarditatem discipulorum longanimiter ferebat. Altitudo, cubitum, etc. ID., ibid. Habet arca cubitum in altitudine, etc., et usque ad hoc tantillum non nisi ab illo habemus.
Exodus 27:8Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est. + 27.8 Sicuttibi in monte. BEDA, ibid. Omnia quæ nobis mystice, etc., usque ad semper agere jubemur.
Exodus 36:2Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, + 36.2 Cumque vocasset eos, etc. ORIG., ubi supra. Et postquam obtulit populus, vocavit, inquit Moyses, etc., usque ad et in suo loco aptare debeas et proferre? Et qui sponte, etc. AUG., quæst. 170 in Exod. Et omnes qui sponte vellent ire ad opera, ut consummarent ea, etc. Commemoravit Moyses quosdam, etc., usque ad sed liberaliter et sponte devotus.
Numbers 8:4Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur: juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum. + 8.4 Ex auro. Quia Christus specialiter immunis a peccato, et operibus justitiæ præclarus, et membra ejus innocentiam et justitiam, quantum valent imitantur, in futuro perficientur. Ductili. Quia Christus ex conceptione et nativitate perfectus Deus et homo exstitit, passionum dolores pertulit II Tim. 3., et sic ad resurrectionis gloriam pervenit, et omnes qui pie volunt vivere in ipso quasi metallum feriendo dilatatum per passionis contumelias ad immortalitatis gratiam perveniunt. Stipes. Christus scilicet, de quo procedunt calami, quia ab ipso accipiunt justi quidquid habent boni; unde: Sine me nihil potestis facere Joan. 15..
1 Chronicles 28:11Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et cœnaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis,
2 Chronicles 4:7Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris.