Exodus 40:17
et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.
Cross References
Exodus 12:2Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni. + 12.2 Mensis iste, etc. RAB. Hic est Aprilis, qui apud Hebræos Nisam, apud Macedones dicitur, et dicitur Aprilis quasi aperilis, quia tunc aperitur terra proferendis virgultis herbis ac floribus: vel Aprilis a Venere, quasi Aphroditis; Venus enim Græce Aphrodite dicitur. Hunc Hebræi primum habent, quia XV Kalendarum ejus prima dies sæculi fuit: quarta decima vero, dies secunda; tertia decima, tertia: duodecima, quarta: qua sol et luna condita sunt, et tunc primum æquinoctium fuit; sol enim in oriente, luna in occidente, sphæram mundi ex æquo dividebant. STRAB. Hic est Nisan, secundum Hebræos, in quo factus est mundus, cujus plenilunium post æquinoctium vernale semper est attendendum: in quo populus Isræl a servitute Ægypti liberatur, et genus humanum sanguine Christi a potestate diaboli eripitur. Decima die mensis tollitur agnus, quarto decimo immolatur: quia in lege passio Christi figuratur, Evangelii gratia coruscante impletur; denarius enim, propter decalogum, legem significat; quaternarius vero, quatuor evangelia.
Numbers 7:1Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus: + 7.1 Factum est autem, etc., tabernaculum. RAB. in Num., tom. 2. Ecclesiam vel perfectos, in quibus aromata virtutum et orationum adolentur, vel humanitatem Christi: in qua hostiam nostræ redemptionis Patri exhibuit. Ipse enim sacerdos, ipse hostia, et altare; quia in potestate mortem tenens propria voluntate suscepit. Unde: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam Joan. 10..