The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 26 › Exodus 26:6

Exodus 26:6

Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And thou shalt make fifty taches of gold, and couple the curtains together with the taches: and it shall be one tabernacle.

In Context

5Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari. + 26.5 Quinquagenas, etc. ID., ibid. In quinquagesimo anno, etc., usque ad et in cujus perceptione veraciter quiescitur et gaudetur, recte figuratur. ID., ibid. Quinquaginta ansulas habent cortinæ, quia dono Spiritu sancti agitur, ut in societate pacis, quæ est vinculum perfectionis, sibi invicem copulentur electi: futuræ quoque spes et memoria societatis et pacis, quæ in hac vita habetur, temporibus vel locis discretos una facit pietate concordes. ID., ibid. Cortinæ in utraque parte habent ansas, etc., usque ad cum justi concordi virtutum qualitate fœderantur. Facies et quinquaginta circulos. ID., ibid. Hoc plenius explicatur, cum dicitur, etc., usque ad imo ex omnibus electis Christi Ecclesia perficiatur.

7Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi. + 26.7 Facies et saga, etc. ID., ibid. Hoc in sequentibus ita reperitur: Fecit et saga undecim de pilis caprarum, etc. Saga, quibus operitur tabernaculum, etc., usque ad dum quasi saga foris tempestates tolerant. Saga cilicina grossas hominum mentes significant, quæ occulto Dei judicio quamvis dure præferuntur, quia servire curis temporalibus non timent, ut tentationum ventos et pluvias portent. Facies et saga, etc. ID., ibid. Cilicium pœnitentium est, etc., usque ad quorum tamen corda quantæ sint perfectionis declaratur, cum dicitur: Longitudo sagi unius, etc. ID., ibid. Saga cilicina, vel de pilis caprarum, etc., usque ad nec apostolicam gratiam percipiant. AUG., quæst. 108 in Exod. Undecim sunt vela capillacea, etc., usque ad et quorum tecta sunt peccata. Ad operiendum, scilicet ne interiora tenera clara qualibet adversitate turbentur, alioquin nec byssus fulget, nec coccus coruscat, nec hyacinthus cæruleo colore decoratur: non debent ergo qui in Ecclesiæ sinu proficiunt præpositos despicere, si vacare eos rebus exterioribus vident.

Read all of Exodus 26

Cross References

Exodus 26:11Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat. + 26.11 Æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum, etc. ID. Bene autem fibulæ sunt æneæ, de vocali, scilicet metallo factæ, quia magnam vocem habet apud Deum humilis conscientia justorum. Unde pauper Davidicus, cum anxiatus esset et non in auribus hominum, sed in conspectu Dei orationem suam effunderet: Domine, inquit exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.

Exodus 35:11tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases:

Exodus 36:18Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.

Ephesians 1:22Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, + 1.22 Sub pedibus ejus, etc. Per pedes plena subjectio notatur, et omnia merito sunt ei subjecta, quia per eum facta; vel, pedes significant humanitatem, quia sicut pes est inferior pars corporis, ita in Christo inferior natura est humanitas quam etiam angeli adorant. Et ipsum, etc. Postquam commemoravit dignitatem Christi, ad nos redit, ostendens ejus dignitatem ad nos pertinere; quasi dicat: Ita exaltavit Deus Christum, ut hæc exaltatio ejus ad nos pertineat: quia ipse est caput, et nos corpus, ut ei participemus. Caput. Secundum deitatem: quia omnes ab ipse facti, et etiam secundum humanitatem, qua ei conjungitur Ecclesia, natura et gratia. Nam de plenitudine ejus omnes accepimus Joan. 10..

1 Peter 2:4Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 26:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 26:5Exodus 26Exodus 26:7 →