bible.software › Exodus › Exodus 27 › Exodus 27:2
Exodus 27:2
Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt: et operies illud ære. + 27.2 Cornua autem, etc. ID., Ibid. Quatuor angulos habet altare holocausti, etc., usque ad inviolabilis, imo fortior, persistit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And thou shalt make the horns of it upon the four corners thereof: his horns shall be of the same: and thou shalt overlay it with brass.
In Context
1Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine. + 27.1 Facies et altare de lignis. BED., de Tabernac., lib. 2, cap. 11, tom. 2. Scilicet quia munda et incorrupta decet esse corda in quibus Spiritus sanctus habitat. Et tres cubitos. ID., ibid. Tanta fere est statura hominis, etc., usque ad ad altare non pertinet.
3Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex ære fabricabis. + 27.3 Faciesque in usus ejus lebetes. ID., ibid. Vasa altaris diversa, etc., usque ad charitas nunquam exstinguenda flagrabit. Forcipes atque. ID., Ibid. Forcipes sunt prædicatores, etc., usque ad et lucere præcipiunt. Atque fuscinulas, et ignium, etc. ID., ibid. Fuscinulæ, quæ Græce vocantur, etc., usque ad nostræ vero capacitatis mensuram transcendant. Ignium receptacula. Ad hoc deputata sunt, ut per hæc ignis sanctus ab altari holocausti ad altare thymiamatis vespere et mane, ad incensum ponendum, deferretur; quia doctores tanquam ignem de altari holocaustorum ad altare thymiamatis deferunt, cum auditores de virtute in virtutem provehunt docendo, et meritis crescentibus, ad altiora et divinæ visionis arcana interiora. Qui etiam ferventia pietate corda proximorum imitantur, receptacula ignium fiunt, quia flammam cœlestis sacrificii, quam in fraternis mentibus conspiciunt, in suis accendere satagunt.
Read all of Exodus 27
Cross References
Exodus 38:30ex quibus fusæ sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare æneum cum craticula sua, omniaque vasa quæ ad usum ejus pertinent,
Leviticus 4:18Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.
Leviticus 8:15immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum: quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.
Numbers 16:38in mortibus peccatorum: producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël. + 16.38 Eo quod. AUG., quæst. 30 in Num. Circumpositionem vero altari, etc., usque ad qui minus diligenter intendunt, eodem facta ordine quo narrantur.
1 Kings 2:28Venit autem nuntius ad Joab, quod Joab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset: fugit ergo Joab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris.
Psalms 118:27Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis. 1
This Verse In Other Editions
Study Exodus 27:2