Exodus 28:36
Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino. + 28.36 Facies et laminam, etc. ID., ibid., c. 7. Lamina aurea in fronte pontificis, etc., usque ad ut eamdem resurrexisse fateamur. Sanctum Domino, etc. ID. Quod in lamina sculpi jubetur, etc., usque ad quam reparavit sua passione. ID. Sanctum Domini auro sculptum in fronte portamus, etc., usque ad qui omnibus debent exemplum virtutis ostendere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 28:9Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël: + 28.9 Duos lapides, etc. Ut sacerdos fidem et vitam patriarcharum imitetur et duodecim tribuum in sacrificiis et orationibus memor sit et populus intuens non aberret a patriarcharum meritis.
Exodus 39:27feminalia quoque linea, byssina:
Leviticus 8:9Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.
Leviticus 19:2Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.
Psalms 93:5Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et hæreditatem tuam vexaverunt. 1
Zechariah 14:20In die illa, erit quod super frenum equi est, sanctum Domino: et erunt lebetes in domo Domini quasi phialæ coram altari.