The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 8 › Leviticus 8:9

Leviticus 8:9

Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he put the mitre upon his head; also upon the mitre, even upon his forefront, did he put the golden plate, the holy crown; as the LORD commanded Moses.

In Context

8quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas. + 8.8 Quod astringens. ORIG., ubi supra. Cinxit eum secundum facturam humeralis, etc., usque ad quia secundum opera sua cingulo virtutis utitur. Aptavit rationali, etc. HIERON. Rationale in medio positum, terram indicat, quæ instar puncti, cum omnia in se habeat, cunctis vallatur elementis. ORIG., ubi supra. Imposuit super eum logion,, etc., usque ad nihil enim post hæc adjicitur capiti pontificis. HIERON., ubi supra. Rationale duplex, apertum et absconditum, etc., usque ad et his præcedentibus doctrina et veritas sequatur. ID. Duodecim lapides, etc., usque ad nobis scientiam demonstrante. Posuit laminam. ID. Nihil prodest omnium eruditio, nisi Dei scientia coronetur, quæ semper est ei cum Patre: unde laminam super cidarim imposuit. ID. Imperfecta sunt omnia nisi currui quæratur auriga, et super creaturas Creator insistens regat ipse, qui condidit. Quod olim in lamina, nunc in signo crucis ostenditur: pretiosior est sanguis evangelii auro legis; tunc juxta Ezechielem signum gementibus figebatur in fronte thau Ezech. 8.: nunc portantes crucem dicimus: Signatum est super nos lumen vultus, Domine, etc. Psal. 4. Auri lamina in fronte pontificis, et nomen Dei inscriptum; omnia quæ super terram sunt Dei arbitrio gubernari significant. Justum enim erat ut pontifex Dei, creaturarum omnium typum portans in vestibus suis, indicaret cuncta Dei misericordia indigere, et cum sacrificaret, expiaretur conditio universalis: ubi non pro liberis, parentibus, et propinquis, sed pro omni creatura voce et habitu precaretur.

10Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. + 8.10 Tulit, etc. Ipse est Filius Dei, qui ungit et qui ungitur: ungens verbo divinitatis, secundum quod cum Patre et Spiritu sancto habet omnia communia. A Patre ungitur secundum illud: Unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ, etc. Psal. 44.. Unxit eum Spiritus sanctus secundum Isaiam: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me Isa. 61.. Quæ autem Pater et Spiritus sanctus, hæc eadem facit et Filius. Ungit ergo secundum divinitatem, ungitur secundum humanitatem. Unde et Daniel oblatum illum videt, offerentem non videt, quia semetipsum offert. Unxit ergo Moyses et offert, Christi figuram gerens.

Read all of Leviticus 8

Cross References

Exodus 28:36Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino. + 28.36 Facies et laminam, etc. ID., ibid., c. 7. Lamina aurea in fronte pontificis, etc., usque ad ut eamdem resurrexisse fateamur. Sanctum Domino, etc. ID. Quod in lamina sculpi jubetur, etc., usque ad quam reparavit sua passione. ID. Sanctum Domini auro sculptum in fronte portamus, etc., usque ad qui omnibus debent exemplum virtutis ostendere.

Exodus 39:28cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.

Leviticus 8:21lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.

Zechariah 3:5Et dixit: Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus: et angelus Domini stabat.

Philippians 2:9Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: + 2.9 Propter quod. Ostensa humilitate Christi quæ maxime in passione apparuit; nunc de claritate ejus, et quod et quantum humilitas mereatur ostendit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 8:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 8:8Leviticus 8Leviticus 8:10 →