The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 19 › Leviticus 19:2

Leviticus 19:2

Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Speak unto all the congregation of the children of Israel, and say unto them, Ye shall be holy: for I the LORD your God am holy.

In Context

1Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: + 19.1 Locutus est Dominus... Sancti estote. ORIG., hom. 12 in Lev. Quid significet hoc nomen quod est sanctum, etc., usque ad ut scilicet in sæculo conversationem habeatis.

3Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. + 19.3 Unusquisque. Super fundamentum ædificat: quasi, estote sancti, ut sanctus habitet in vobis; et naturæ benignitatem impendite honorando patrem et matrem. Sabbata mea custodite. ISICH. Mandata legis volens recapitulare, id est, Non occides, Non furaberis, etc., etc., inquit: Sabbata mea custodite. Verum enim sabbatum est ab omni malo cessare. Unde Moyses: Omne opus servile non facietis in eo Exod. 31.. Sabbata mea custodite. Volens nos Deus de intelligibili requie docere, et de mundi consummatione, quando impossibile est cibum parare vel operari, nec circa aliquid corporale occupari, ait per Moysen: Sabbata hodie Domino, non invenietis illud in agro Exod. 16., etc. Nota quia non ait, sabbatum, sed sabbata, quia intelligibilis requies non ab uno, sed ab omnibus carnalibus quieta est et absoluta: ideo in hoc loco prius sabbatorum nomen in divina Scriptura positum est, ut scias quia sabbatum plena et perfecta quies.

Read all of Leviticus 19

Cross References

Leviticus 11:44Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.

Leviticus 20:7Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester.

Leviticus 21:8et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos. + 21.8 Sint ergo sancti, etc. Si sacerdotes datam jam sibi a Deo sanctificationem custodiunt, sanctificant ipsum Deum: qui cum in natura sanctus sit, a participibus gloriæ suæ voluit sanctificari.

Leviticus 21:23ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos.

Isaiah 6:3Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: [Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus.] + 6.3 Et clamabant. ID. Non leviter dicunt, sed salutarem omnibus confessionem clamore pronuntiant: Sanctus, sanctus, sanctus, quia et ipsa, scilicet seraphim sancta: sanctius enim his nihil est: mirantur autem quod Filius tantum se humiliaverit et crucem subierit, et terrenis innotuerit. Sanctus, sanctus, etc. Mysterium Trinitatis. In utroque Testamento Trinitas prædicatur, Dominus Christus, scilicet qui hic quatuor litterarum est, quod proprie de Deo ponitur: Iod, He, Iod, He; id est, duo ia, quæ duplicata ineffabile nomen Dei faciunt. Plena est omnis terra. ID. Et implebitur, etc., usque ad post duos et quadraginta annos a passione Domini.

Matthew 5:48Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est. + 5.48 Perfecti. In charitate Dei et proximi. Cumulus perfectionis diligere etiam inimicos, et orare pro illis, sicut et Christus fecit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 19:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 19:1Leviticus 19Leviticus 19:3 →