The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 29 › Exodus 29:2

Exodus 29:2

panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita: de simila triticea cuncta facies. + 29.2 Et crustulam. BEDA, ubi supra. Crustulam oleo conspersam ad consecrationem nostram Domino offerimus, cum omnia, quæ facimus, per internam Spiritus gratiam in cordis devotione pinguescunt. Lagana oleo lita, cum foris spiritualia esse, quæ agimus, indubitanter in exemplum vivendi ostendimus; quibus oblationibus consecratio nostra perficitur, dum per bona opera et cogitationes puras meritum nobis sanctimoniæ, Deo donante, acquirimus. Cumque laveris patrem, etc. ID. Prius lavari jubentur, deinde ornari vestibus, quia quicunque sacerdotii officium assumit, unda lacrymarum se abluere debet, ut ad ministerium divinum dignus approximet. BEDA. Posset in hoc lavacro baptisma sacri fontis intelligi, si consequeretur ut quis in sacerdotium electus, tunc primum aqua baptismatis in remissionem peccatorum ablueretur, et non contradiceret Apostolus dicens: Non neophytum in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli I Tim. 3..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And unleavened bread, and cakes unleavened tempered with oil, and wafers unleavened anointed with oil: of wheaten flour shalt thou make them.

In Context

1Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos, + 29.1 Sed et hoc facies, etc. BEDA, ubi supra. Hactenus Aaron et filiorum ejus habitus qualis esse debeat, etc., usque ad figurate demonstrant. Tolle vitulum. STRAB. Quisquis pontifex vel sacerdos taurum debet offerre, id est, passionem Christi firmiter credere et imitari; et duos arietes, ut credat eumdem Christum ex corpore et anima constare; et panes azymos, id est, munditiam vitæ; et oleo conspersos, ut inter omnes virtutes non negligat opera misericordiæ vel, non a se, sed a dono gratiæ se credat habere.

3Et posita in canistro offeres: vitulum autem et duos arietes.

Read all of Exodus 29

Cross References

Exodus 12:8Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. + 12.8 Et edent carnes, etc. GREG., ibid. Nocte agnum comedimus, etc., usque ad de fermento enim laudem immolat, qui Deo sacrificium de rapina parat. Cum lactucis, etc. GREG., ibid. Lactucæ agrestes valde amaræ sunt, etc., usque ad ut dispensari omnia per Spiritus sancti potentiam sciat.

Leviticus 2:4Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano: de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita. + 2.4 Cum obtuleris sacrificium, etc. ISICH., ibid. Sacrificium Christus pro nobis immolatus. Coctum in clibano virginis, scilicet utero. Clibanus enim panem suscipit et ignem: sic uterus virginis panem vitæ, id est, Dei verbum, et ignem Spiritus sancti de cœlo suscepit. Unde: Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Luc. 1.. Si ergo offers munus incarnationis Christi, quæ facta est in ventre virginis, non est acceptum Deo, nisi de simila, id est, scientia vel notitia Dei fiat. De hac re siquidem locutionem ab apostolis et a prophetis suscipimus, Verba apostolorum sunt panes, lagana prophetarum. Quanto enim panes laganis, ad nutriendum aptiores, tantum præcellunt verba apostolorum verbis prophetarum. Utrique autem azymi sine fermento scientiæ sæcularis. Utraque tamen in oleo fiunt, concorditer enim ab illis de Christi miseratione scriptum est, quia apostoli et prophetæ scripserunt, sed apostoli plenius scripserunt, qui completum ostenderunt, quod illi nuntiabant futurum. Lagana. Panis latus et tenuis, qui prophetiam et legem significat, quantum enim distat inter soliditatem panis et tenuitatem lagani, tantum inter Evangelium et verba legis et prophetarum: hæc tamen oleo lita, quia lex et prophetia charitatem Christi prædixerunt, qua in salutem humani generis venit.

Leviticus 6:13Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.

Leviticus 7:10sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur. + 7.10 Sive oleo conspersa, etc. ORIG. hom. 5 in Levit. Sacrificium jubetur fieri in oleo etc., usque ad alter in sartagine, tertius in craticula. ISICH. Conspersum oleo sacrificium de simila dicit, etc., usque ad filiis Aaron deputavit.

Leviticus 8:2Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis: + 8.2 Duos arietes. Christi passio significatur, qui est dux populi. Bene autem duo arietes immolantur, quia Christus bis nobis mysteria suæ passionis commisit: primum quando agnum mysticum in cœna comedit, secundo quando eadem mysteria in panis et vini consecratione constituit.

Numbers 6:15canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum: + 6.15 Et lagana: veterem legem a Spiritu sancto dictatam et temperatam ad utilitatem humanam. Absque fermento: quia spiritualis gratia in lege et in Evangelio recte intelligentibus patet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 29:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 29:1Exodus 29Exodus 29:3 →