The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 29 › Exodus 29:3

Exodus 29:3

Et posita in canistro offeres: vitulum autem et duos arietes.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And thou shalt put them into one basket, and bring them in the basket, with the bullock and the two rams.

In Context

2panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita: de simila triticea cuncta facies. + 29.2 Et crustulam. BEDA, ubi supra. Crustulam oleo conspersam ad consecrationem nostram Domino offerimus, cum omnia, quæ facimus, per internam Spiritus gratiam in cordis devotione pinguescunt. Lagana oleo lita, cum foris spiritualia esse, quæ agimus, indubitanter in exemplum vivendi ostendimus; quibus oblationibus consecratio nostra perficitur, dum per bona opera et cogitationes puras meritum nobis sanctimoniæ, Deo donante, acquirimus. Cumque laveris patrem, etc. ID. Prius lavari jubentur, deinde ornari vestibus, quia quicunque sacerdotii officium assumit, unda lacrymarum se abluere debet, ut ad ministerium divinum dignus approximet. BEDA. Posset in hoc lavacro baptisma sacri fontis intelligi, si consequeretur ut quis in sacerdotium electus, tunc primum aqua baptismatis in remissionem peccatorum ablueretur, et non contradiceret Apostolus dicens: Non neophytum in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli I Tim. 3..

4Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,

Read all of Exodus 29

Cross References

Leviticus 8:26Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum, + 8.26 Canistro. LXX, canistrum: consummationis, quæ est lingua Domini, quæ præcipuam perfectamque doctrinam introduxit. Non enim venit solvere legem, sed adimplere Matth. 13.. Hæc bene canistrum dicitur propter textum doctrinæ ejus, cum multa in parabolis dixerat. Erat autem et ferculum et mensa totius doctrinæ. Recte ergo de canistro consummationis mysticum panem proponit. Panem. Apostolicam doctrinam, legalemque, et propheticam. Lex enim, et prophetæ, et apostoli memoriam ejus faciunt. Lex enim dicit: Hic est panis quem dedit vobis Dominus Exod. 26.. Propheta autem: Panis ejus dabitur, etc. Isa. 33. Prophetica autem et legalis doctrina minus nutriunt quam apostolica. Unde Paulus: Posuit Deus in ecclesia primum apostolos, deinde prophetas I Cor. 12.. Apostoli autem legis et prophetarum ducunt testimonia, per quæ eis collyrida et lagana sunt subjecta. Et armum GREG. lib. I Regist., ep. 24. Sacerdos ex præcepto legis armum dextrum, etc., usque ad et in sequentibus Moyses dicit.

Numbers 6:17Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex more debentur. + 6.17 Arietem vero: dignum scilicet ostendens mercede quietis perpetuæ, tanquam principem sui vel aliorum; et ducem optimum, qui se bene rexit, et duxit in semita mandatorum Dei, secundum doctrinam Scripturarum et gratiam spiritualium charismatum. GREG., lib. 2, Moral., cap. 39. Quid est quod Nazaræi capillos nutriunt? etc., usque ad devotionis perfectione consumat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 29:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 29:2Exodus 29Exodus 29:4 →