Exodus 29:27
Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 7:37Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis, + 7.37 Ista est lex holocausti, etc. ORIG., hom. 5. Cum proposuerit legislator, etc., usque ad in qua figurarum veritas conservatur. Ista est lex, etc. ISICH. Vides differentes conversationes quæ Deo conjungunt, honorem scilicet, sapientiæ perfectum, qui significatur per holocaustum; vel justitiam mediocrem, quæ operatur ea quæ sunt ad salutem. Sacrificia enim pacificorum vel per holocaustum vel per oblationem recte esse utilia ad sacerdotalem dignitatem lex intellexit. Unde in die qua legem unctionis mandavit, subdidit ea quæ sunt de sacrificiis simulque omnia breviter memoravit.
Leviticus 9:21pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.
Numbers 6:20Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini: et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc, potest bibere nazaræus vinum. + 6.20 Elevabit: bona scilicet, quæ continens operatur, Patri præsentabit, et perpetua mercede faciet remunerari. Sacerdotis, quia ad ejus gloriam pertinet quidquid Nazaræus bene voluit et opere consummavit: Ipse enim est qui operatur in nobis et velle et perficere Philip. 2.. Post hæc, id est, post rectam intentionem, discretam promissionem, operis perfectionem, et mercedis retributionem. Bibere: plene et libere haurire spirituale donum, unde: Torrente voluptatis tuæ potabis eos Psal. 35..
Numbers 18:18Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter: tua erunt.
Deuteronomy 18:3Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas: sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum: + 18.3 Dabunt. Quia in corporalibus solatiis et spiritualibus emolumentis devote doctoribus nostris communicare debemus, unde: Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omni opere bono Gal. 6.. Ventriculum. Venter receptaculum ciborum, omnes hominum labores, et momentanea gulæ blandimenta sunt, quorum finem condemnat: et mentibus Deo sacratis ostendit totum quod voramus in successum projici, unde: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et hanc destruet.
Hebrews 7:28Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum. + 7.28 Lex enim homines constituit, etc. Illi habent necessitatem quotidie offerre, quia infirmi; hic semel seipsum offerens, omnibus sufficit, quia perfectus est.