Hebrews 7:28
Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum. + 7.28 Lex enim homines constituit, etc. Illi habent necessitatem quotidie offerre, quia infirmi; hic semel seipsum offerens, omnibus sufficit, quia perfectus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 4:3si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino: + 4.3 Si sacerdos, etc. ORIG. Observandum est quod in peccato pontificis legislator non addit quod ignorans aut nolens peccaverit: neque enim ignorantia in eum cadere potest, qui ut doceret cæteros provectus est. ID. Si sacerdos, etc. Terror simul et misericordia, etc., usque ad qui conscientia infirmitatis mordetur. Id. Si sacerdos, etc. Pontifex, sensus pietatis et religionis, etc., usque ad Christi morte reparatur. Vitulum immaculatum Domino, etc. ID. Secundo invenimus offerri a pontifice vitulum in holocaustum, etc. usque ad in quo passus est Christus.
Luke 13:32Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. + 13.32 Dicite vulpi, etc. Vulpis animal dolosum, in fovea ad insidias latens, odore fetens, nunquam rectis itineribus incedens. Hæc omnia hæreticis (quorum typum tenet Herodes) congruunt, qui Christum, id est humilitatem Christianæ fidei, in credentibus conantur exstinguere. Ecce ejicio dæmonia, etc. Quasi diceret: Nec Herodes, nec hæretici quorum ipse figura est, poterunt perturbare quod intendo facere. Intendo autem ejicere dæmonia de cordibus hominum, ut relictis vanitatibus in me credant; et perficere sanitates, ut secundum mea præcepta vivant; postea consummor in meo corpore, quod est Ecclesia, quam in die resurrectionis glorificatam ad consortium angelorum perducam.
Hebrews 1:2novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula: + 1.2 In Filio, qui prophetis est major. Est enim Dominus prophetarum impletor et sanctificator. Sic ergo propheta est, quod et Dominus prophetarum. Sic et angelus Christus est, ut et Dominus angelorum. Constituit immutabiliter. Hæredem universorum, id est possessorem omnis creaturæ. Non enim jam portio Domini est Jacob, et pars ejus Isræl: sed omnes prorsus nationes mundi.
Hebrews 3:6Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
Hebrews 5:1Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis: + 5.1 Omnis namque pontifex. Quia spiritualia non sic introducunt infirmos: ut corporalia; de his incipit, volens ostendere Novum Testamentum esse melius Veteri. Quædam autem Christo communia cum sacerdotibus ponit, quædam altiora pertinentia ad solum Christum. Quædam porro humiliora, illis tantum sacerdotibus convenientia.
Hebrews 5:8Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam: + 5.8 Didicit, etc. Id est voluntarie suscepit obedientiam usque ad mortem.