Exodus 29:4
Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Et posita in canistro offeres: vitulum autem et duos arietes.
Cross References
Exodus 30:18Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum: ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua, + 30.18 Cum basi sua. ID., ibid. Basis in qua labrum erat positum, etc., usque ad: ut exhibeatis corpora vestra, etc. Rom. 12.. Lavandum, etc. Christus quoque hujus labri aqua est lotus, priusquam ad altare oblaturus intraret, et thymiama sacri corporis pro salute nostra in ara crucis incenderet: pro nostro enim amore lacrymas fudit, sicut in resurrectione Lazari.
Exodus 40:12Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua + 40.12 Applicabisque Aaron, etc. STRAB. Fores tabernaculi, id est, sanctæ Ecclesiæ, sunt apostoli, per quos debet aulam cœli ingredi: ad hos applicandi sunt Aaron et filii ejus, id est omnis cœtus sanctorum et maxime præpositorum, ut eos imitentur et eorum vestigia sequantur.
Exodus 40:32operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
Leviticus 8:5ait: Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.
Numbers 8:9et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israël. + 8.9 Et applicabis. Applicantur Levitæ coram tabernaculo fœderis, cum electi ad officium altaris secundum apostolicam doctrinam perducuntur: qua in verum tabernaculum intratur I Tim. 3., si juxta doctrinam et exempla sanctorum bene incœperint, et usque ad finem perseveraverint.
Ezekiel 36:25Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.