Exodus 29:30
Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario. + 29.30 Et qui ingredietur. AUG., quæst. 129. Quomodo ergo proprium dicit hujus unius esse, etc., usque ad et utrobique servaretur quod scriptum est: Superexaltat misericordia judicium Jac. 2..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
31Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto:
Cross References
Genesis 8:12Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum. + 8.12 Exspectavitque nihilominus septem alios dies, etc. ISID. in Gen. Post alios septem dies dimissa columba, nec reversa, significat finem sæculi, quando requies sanctorum erit, non in sacramento spei, quo nunc Ecclesia consociatur, quandiu bibitur quod de latere Christi manavit, sed in perfectione salutis, cum tradetur regnum Deo et Patri, ut in illa conspicua contemplatione veritatis nullis egeamus mysteriis.
Exodus 29:35Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum:
Leviticus 9:1Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron: + 9.1 Octava die, etc. Octava dies post dedicationem significat diem Pentecostes, quo Spiritus sanctus advenit Act. 2.. Septem vero a dedicatione dies innuunt septies septem dies, qui fuerunt a resurrectione usque ad Pentecosten, scilicet 49, addito quasi octavo ipso die Pentecostes. Pentecoste quæ contigit die resurrectionis, gerit figuram futuri, et consummationis sæculi præsentis, quia septem volvitur diebus. Oportebat enim ut eadem die adveniret Spiritus, qua resurrexit Christus. Tunc ait vocari Aaron et filios ejus, et majores natu: tunc enim convocatum est Ecclesiæ spectaculum, in qua est Aaron, id est, Christus et filii ejus qui altæ sunt conversationis, et ideo sacerdotii ministri, et majores natu, id est, presbyteri: ex his enim corpus Ecclesiæ consistit.
Leviticus 12:2Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus juxta dies separationis menstruæ. + 12.2 Mulier si suscepto semine. ISID., quæst. in Levit., tom. 5. Septimana est præsens vita, etc., usque ad nec in futuro purgabitur. Immunda erit. ISICH. Quia scilicet sator immundus, ut hæres Adæ, qui per transgressionem immundus, et ita uxori mistus. Postquam enim exiit de paradiso cognovit uxorem suam, et ita propagatur humanum genus. Septem diebus. ID. Quia Adam, etc., usque ad quando Adam separatus a paradiso in hanc miseriam decidit. Die octavo, etc. ID. Dies octavus, etc., usque ad Inobedientia autem immunditiam nobis sordemque contraxit.
Leviticus 16:32Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cujus manus initiatæ sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo: indueturque stola linea et vestibus sanctis,
Joshua 6:14Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.