The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 9 › Leviticus 9:1

Leviticus 9:1

Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron: + 9.1 Octava die, etc. Octava dies post dedicationem significat diem Pentecostes, quo Spiritus sanctus advenit Act. 2.. Septem vero a dedicatione dies innuunt septies septem dies, qui fuerunt a resurrectione usque ad Pentecosten, scilicet 49, addito quasi octavo ipso die Pentecostes. Pentecoste quæ contigit die resurrectionis, gerit figuram futuri, et consummationis sæculi præsentis, quia septem volvitur diebus. Oportebat enim ut eadem die adveniret Spiritus, qua resurrexit Christus. Tunc ait vocari Aaron et filios ejus, et majores natu: tunc enim convocatum est Ecclesiæ spectaculum, in qua est Aaron, id est, Christus et filii ejus qui altæ sunt conversationis, et ideo sacerdotii ministri, et majores natu, id est, presbyteri: ex his enim corpus Ecclesiæ consistit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass on the eighth day, that Moses called Aaron and his sons, and the elders of Israel;

In Context

2Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino. + 9.2 Tolle de, etc. Accipit Aaron vitulum in holocaustum et arietem, et offert Domino. Tunc enim Christus sacrificium suum notificavit, cum Spiritus adveniens Parthos, Medos, Elamitas, et omnium gentium primitias ad apostolorum cœnaculum colligit Act. 2.. Vitulum offert Aaron et arietem, quando doctores Ecclesiæ mysteria passionis annuntiant, et pro salute humani generis celebrata insinuant. Tollite. Hircum obtulerunt apostoli die Pentecostes quando Petrus pœnitentiam annuntians inquit: Convertimini et agite pœnitentiam. AUG., quæst. 26 in Levit. Accipite hircum ex capris unum, etc., usque ad ubi autem universi, ibi et singuli, sed non convertitur.

Read all of Leviticus 9

Cross References

Leviticus 14:10die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium. + 14.10 Die octavo. Quo Dominus surrexit, quo leprosus ingreditur castra, quæ patriarcha Jacob vidit occurrentibus sibi angelis: unde locum castra Dei appellavit Gen. 32.. Postquam. Prima die, qua egreditur sacerdos, extra castra immolari ad immundationem leprosi præcepit, octava die alia sacrificia substituit. Hæc enim eamdem vim habent quam prima: quia omne tempus in hebdomadibus terminatur. Octava ergo et prima est quæ subsequitur. Et notandum quod lepram, id est peccatum summopere vitandum ostendit, quod tam diligenter purgari præcepit. Agnos immaculatos, etc. Omnia hæc figurant sacrificium Salvatoris, qui pro nobis hostia fuit. Ex utroque sexu sacrificium fit, quia utrumque sexum salvavit. HIER. In duobus agnis duo adventus Christi, quibus credendum est a lepra peccatorum mundari, primo enim venit et passus est: secundo in gloria venturus est. Anniculam. Anniculum jubet esse sacrificium tanquam perfectum: perfecta enim in prædictis animalibus annicula sunt: unde et tunc generationi apta sunt. Et tres decimas. Qui enim mundatur sacrificio Unigeniti, debet fide sanctæ Trinitatis signari, tres decimas similæ, id est Trinitatem, Patrem et Filium, et Spiritum sanctum habentem in unaquaque persona perfectionem: denarius enim perfectus est. Similæ. Unigeniti. Quamvis enim Unigeniti passio fuerit, opus tamen est totius Trinitatis: unde in nomine Patris, Filii et Spiritus sancti baptizamur, dum in mortem Christi baptizamur. ISID. Est lepra peccati, etc., usque ad et consequi veniam. Olei sextarium. Quia fide intelligitur et agitur unumquodque prædictorum. Sextarius namque mensura est, nec plus nec minus capientis: quod enim plus est, effunditur, si minus est, non est sextarius. Sic fides ad mentis nostræ mensuram datur, nec capit plus aut minus quam a Deo distribuitur: quod enim plus est aut minus, extra fidem est. Olei sextarium, pinguem Dei misericordiam et gratiam: et si clarissimam sanctimoniæ faciem præferre non valuit, lucernam fidei non exstinguat.

Leviticus 15:14Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos columbæ, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti: + 15.14 Duos turtures. ID. Dignum doctoribus sacrificium. Turtur siquidem meditationem, columba frequenter generans et simplex, Spiritum sanctum designat. Oportet enim doctorem spiritualiter generare: digne ergo hoc sacrificium sacerdotibus et magistris dedicavit.

Numbers 6:10In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii. + 6.10 Duos turtures. ID. Turtures castitatem, pulli columbarum simplicitatem significant. Qui ergo vult ad resurrectionem bonorum pervenire, offerat vero sacerdoti, id est, Christo, castitatem mentis et corporis, et simplicitatem in fide catholica, per quam in Ecclesiam intrat, ut per tanti pontificis opitulationem expietur.

Ezekiel 43:27Expletis autem diebus, in die octava et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et quæ pro pace offerunt: et placatus ero vobis, ait Dominus Deus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 9:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Leviticus 9Leviticus 9:2 →