The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 4 › Leviticus 4:7

Leviticus 4:7

Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii: omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. + 4.7 Super cornua. Hoc altare sedem Dei, id est Seraphin significat, unde Esa: Volavit ad me unus de Seraphin, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulit, de altari Isa. 6.. Thymiama, secundum LXX, compositiones omnium virtutum. Ubi enim decet compositas esse virtutes, nisi in sede Dei? de cœlo namque ad nos descendunt. Unde Jacobus ait: Quæ autem desursum sapientia Jac. 3.. Quatuor autem virtutes, sapientia, justitia, fortitudo, temperantia, quia cæterarum virtutum genera continent, nominantur cornua: has inungit Deus proprio sanguine confortans, scilicet majori et perfectiori virtute, ut possint contra adversarias potestates fortitudinesque prævalere. Altaris, etc. Angelicarum virtutum. Si enim homines gratum Deo odorem bonorum operum reddunt, quanto magis sancti angeli in puritate naturæ permanentes? Si autem peccatum quod Christi sanguine piaretur, non admiserunt, per sanguinem tamen ejus nobis pacificati sunt, et numerus eorum reparatus. In basim. Basis, pars altaris inferior, infirmos homines significat. Sanguine enim Christi non solus numerus angelorum restitutus est, sed et homo redemptus: ideo angelorum quoque redemptio Christus dicitur Col. 1.. Altaris holocausti. Corporis Christi. Ipse enim est sacerdos, ipse sacrificium, ipse et altare. Sicut enim multa operatur, ita convenienter multis nominibus appellatur. Unde Paulus: Habemus altare de quo non habent potestatem edere qui tabernaculo deserviunt Heb. 13.: hoc est, corpus Christi, de quo non licet edere Judæis; hoc altare est in introitu tabernaculi, id est cœli, quia per ipsum ingressum habemus in cœlum. Et adipem. Mystice, delectationes et desideria carnis; quæ tamen omnia non sunt in Christum recipienda, sicut gulæ, et coitus desiderium. Quæ autem habuerat, habuit ex nobis, ut sitim et esuriem, et hujusmodi. Hæc autem Patri obtulit, ad cujus transtulit gloriam, et nobis in exemplum protulit, ut ad Deum desideria nostra referamus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the priest shall put some of the blood upon the horns of the altar of sweet incense before the LORD, which is in the tabernacle of the congregation: and shall pour all the blood of the bullock at the bottom of the altar of the burnt offering, which is at the door of the tabernacle of the congregation.

In Context

6Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii. + 4.6 Septies: pro dimissione, scilicet peccatorum et sub ministratione spiritalium donorum. Sanguis autem passionem significat, secundum illud: Mundus ego sum a sanguine justi hujus. Et alibi: Sanguis ejus super nos, etc. De hac aspersione Petrus ait: In obedientiam et aspersionem sanguinis Christi, etc. Velum, humanitatem Christi. Nam sicut velum erat inter sancta sanctorum et exterius tabernaculum, ita caro Christi est inter nos, qui exterius tabernaculum sumus, et divinitatem, quæ per sancta sanctorum significatur. Contra velum ergo testimonii sacerdos sanguinem vituli aspersit, quia Christus carnem suam sanguinem passionis cruentavit. Contra velum, etc. Multis nominibus carnem Domini appellat, quia operatio ejus multa. Unde ipse Dominus seipsum, modo sacrificium Luc. 21., modo pastorem, rursus vitem, deinde panem vitæ et granum tritici, translatis vocabulis nominavit. Joan. 10, 15, 6, 12. Sic et Moyses carnem ejus velum appellavit. Unde Paulus: Initiavit nobis viam per velamen, id est carnem suam Heb. 10.. Velum quoque sanctuarii exhinc appellatur, quia in eo sancti sanctorum caro figuratur.

8Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt:

Read all of Leviticus 4

Cross References

Exodus 29:12Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.

Exodus 30:10Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino. + 30.10 Et deprecabitur, etc. ID., ibid. Quia Christus sacerdos noster, etc., usque ad recte subjungit: Et placabit, etc. ID. Placat Aaron super altare incensi, etc., usque ad Isaac et Isræl, etc.

Leviticus 4:18Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.

Leviticus 4:34Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

Leviticus 8:15immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum: quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.

Leviticus 16:18Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum: + 16.18 Et sumptum sanguinem. Quia passione sua cornua altaris, id est quatuor principales virtutes sanctificavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 4:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 4:6Leviticus 4Leviticus 4:8 →