Exodus 31:13
Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos in generationibus vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. + 31.13 Videte, etc. Frustra gloriantur Judæi de legali observatione. Aperte enim dicitur quia signum est futuræ, scilicet quietis, et beatitudinis; vel quietis sanctorum in præsenti, quia quiescunt a tumultu mundialium operum et vitiorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
Cross References
Exodus 31:17inter me et filios Israël, signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
Leviticus 19:30Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus. + 19.30 Sabbata mea custodite. Ab uno sabbato omne legitimum otium sabbatum appellatur. Sic ab una generali abstinentia studet legislator per singula currere, præcipiens nos ab omni malo abstinere. Unde addit: Et sanctuarium meum metuite. Sicut enim qui digne accedunt, sanctificant, sic qui inique præsumunt, et immundi accedunt, quantum est in se, polluunt, sicut Nadab et Abiu. Unde Apostolus: Inter vos multi infirmi et imbecilles, etc. I Cor. 40. Inde additur: Ego Dominus, sanctus, scilicet, et etiam in sanctis habitans et sanctorum vindicans injuriam.
Leviticus 21:8et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos. + 21.8 Sint ergo sancti, etc. Si sacerdotes datam jam sibi a Deo sanctificationem custodiunt, sanctificant ipsum Deum: qui cum in natura sanctus sit, a participibus gloriæ suæ voluit sanctificari.
Leviticus 25:2Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.
Nehemiah 9:14et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis: et mandata, et cæremonias, et legem præcepisti eis in manu Moysi servi tui.
Ezekiel 20:20et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, et sciatis quia ego sum Dominus Deus vester.