The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 33 › Exodus 33:4

Exodus 33:4

Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit: et nullus ex more indutus est cultu suo. + 33.4 Audiens populus. RAB. Pessimum sermonem dicit audivisse populum, hoc est, crudelissimum atque mœstissimum. Quod enim majus alicui præstari potest beneficium, quam Dei gratiam habere præsentem, ac conditorem suum agnoscere sibi esse propitium; aut quod majus est discrimen, quam auctoris sufferre iram? Nihil habet boni, qui creatoris sui carebit gratia atque præsentia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when the people heard these evil tidings, they mourned: and no man did put on him his ornaments.

In Context

3et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es: ne forte disperdam te in via.

5Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israël: Populus duræ cervicis es: semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.

Read all of Exodus 33

Cross References

Leviticus 10:6Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incendium quod Dominus suscitavit: + 10.6 Capita, etc. Ad litteram. Quia nuper fuerant Deo consecrati, præcipit ut sancta vestimenta non deponant, sed parati servire Deo assistant. Allegorice autem, ne in Christo divisionem personarum faciant. Caput enim Christi Deus est, Christus autem ex divinitate constat et humanitate; capitis enim, id est divinitatis tiara humanitas est, qua tecta fuit velut pileo divinitas; hæc non est auferenda, nec divisio personarum in Christo prædicanda, sed duarum substantiarum una persona. Capita vestra, etc. AUG., quæst. 32 in Lev. Ne scilicet cidares deponant, etc., usque ad unde addit: Fratres vestri et omnis domus Isræl plangant incendium. ISICH. Non ignoramus quid cidares significent, etc., usque ad de qua: Unctio ejus docet vos de omnibus.

Numbers 14:39Locutusque est Moyses universa verba hæc ad omnes filios Israël, et luxit populus nimis.

2 Samuel 19:24Miphiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis, illotis pedibus et intonsa barba: vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis ejus in pace. + 19.24 Illotis. In Hebræo, infectis. Fecerat enim sibi Miphiboseth ligneos pedes secundum Hebræum quibus pro naturalibus utebatur: erat enim claudus.

2 Kings 19:1Quæ cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini. + 19.1 RAB., in lib. Reg., tom. 3. Mira regis humilitas et prudentia, etc., usque ad et inimicum in sua terra esse moriturum.

Esther 4:1Quæ cum audisset Mardochæus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,

Job 2:12Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum. + 2.12 Cumque elevassent procul oculos. Qui in imo sunt oculos levant, etc., usque ad quasi hostes per intentionis hostiam in amicos mutamus. Exclamantes ploraverunt. Quia speciem percussi plaga mutaverat, speciem consolatorum spontaneus dolor immutat: quia dolentem non potest consolari, qui non concordat dolori, sed hærens trahit. Ideo, videntes corpus scissum, vestes scindunt; videntes mutatum, capita fœdant pulvere, ut facilius Job audiat eos, dum aliquid de sua afflictione in eis videt. Videndum tamen est consolatori, ne nimis dolens afflictum gravet, et dolentem desperare faciat: forsitan amici Job nimis doluerunt, nescientes mentem percussi, quasi ille a corde cecidisset. Sparserunt pulverem. Pulvis terrena intelligentia; caput, mens; cœlum, præceptum supernæ locutionis. Pulverem super caput in cœlum mittere, est sæculari intellectu mentem corrumpere, et de verbis cœlestibus terrena sentire. Dies intelligentia, nox ignorantia, septem universitas. Sedent ergo, id est, condescendere se simulant infirmitati Ecclesiæ; et in his in quibus verum lumen intelligunt, et in his in quibus habent ignorantiam, et sic dolos deceptionis parant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 33:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 33:3Exodus 33Exodus 33:5 →