The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 33 › Exodus 33:5

Exodus 33:5

Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israël: Populus duræ cervicis es: semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the LORD had said unto Moses, Say unto the children of Israel, Ye are a stiffnecked people: I will come up into the midst of thee in a moment, and consume thee: therefore now put off thy ornaments from thee, that I may know what to do unto thee.

In Context

4Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit: et nullus ex more indutus est cultu suo. + 33.4 Audiens populus. RAB. Pessimum sermonem dicit audivisse populum, hoc est, crudelissimum atque mœstissimum. Quod enim majus alicui præstari potest beneficium, quam Dei gratiam habere præsentem, ac conditorem suum agnoscere sibi esse propitium; aut quod majus est discrimen, quam auctoris sufferre iram? Nihil habet boni, qui creatoris sui carebit gratia atque præsentia.

6Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb.

Read all of Exodus 33

Cross References

Genesis 22:12Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. + 22.12 Non peperceris, etc. AUG. ubi supra. Nunquid non pepercit Abraham filio suo propter angelum? Sed in angelo figuratus est Dominus, qui Deus est et magni consilii angelus. Erat enim in angelo Deus, et ex ejus persona loquebatur. Hoc magis in sequentibus apparebit, cum dicitur: Et vocavit angelus Domini Abraham secundo de cœlo, dicens: Per memetipsum juravi, dicit Dominus. Non enim facile invenitur Christum Patrem dicere tanquam Dominum, præsertim ante incarnationem. Nam secundum carnem hoc congrue dicitur, secundum quam in psalmo II dicitur: Dominus dixit ad me, etc. Quod autem dictum est ibidem, c. 9: Dixit Dominus Domino meo, etc., ad prophetam hoc refertur qui loquitur; sicut illud: Pluit Dominus a Domino, id est, Dominus noster, scilicet Filius, a Domino nostro, Patre scilicet.

Exodus 33:3et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es: ne forte disperdam te in via.

Numbers 16:45Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra, + 16.45 Recedite. ID. Jubentur ergo Moyses et Aaron, etc., usque ad sunt enim mortui qui in ignem æternum mittuntur, vivi autem qui mittuntur ad regnum.

Job 34:20Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi: et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.

Isaiah 48:4Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea. + 48.4 Nervus ferreus. Hinc Stephanus: dura cervice et incircumcisi cordibus Act. 17.. Frons tua ærea: unde Ezechiel: Omnis quippe domus Isræl attrita fronte est Ezech. 3., etc. Et Jeremias: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere Jer. 3..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 33:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 33:4Exodus 33Exodus 33:6 →