Isaiah 48:4
Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea. + 48.4 Nervus ferreus. Hinc Stephanus: dura cervice et incircumcisi cordibus Act. 17.. Frons tua ærea: unde Ezechiel: Omnis quippe domus Isræl attrita fronte est Ezech. 3., etc. Et Jeremias: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere Jer. 3..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Because I knew that thou art obstinate, and thy neck is an iron sinew, and thy brow brass;
In Context
Cross References
Exodus 9:7Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum. + 9.7 Ingravatumque est, etc. AUG., quæst. 30. Si pecora Isrælitarum morerentur, videretur causa competens quare cor ejus gravaretur ad contemptum Dei, tanquam si magi ejus pecora Isrælitarum occidissent; sed unde debuit ad timendum vel credendum moveri, ingravatum est, et illa ingravatio etiam hucusque progressa est.
Exodus 33:3et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es: ne forte disperdam te in via.
Deuteronomy 10:16Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius: + 10.16 Circumcidite, etc. Spiritalem circumcisionem significat, id est mentis custodiam, et veram abstinentiam. Quasi, cum luxuriam carnis exstinxeritis, etiam mentis superflua resecato. Circumcidendi sunt omnes sensus. Unde Moyses se incircumcisum labiis conqueritur; et Stephanus Judæis: Incircumcisi, inquit, corde et auribus, etc. Act. 7.. Vere ergo circumcisus est, qui obturat aures ne audiat sanguinem, et claudit oculos, ne videat malum; qui non delinquit in lingua, cujus cor non gravatur crapula et ebrietate, qui lavat inter innocentes manus suas, et ab omni via mala prohibet pedes suos; qui castigat corpus suum et servituti subjicit, et omni custodia servat cor suum. Bina quoque circumcisione indigemus, ne ex his quæramus vanam gloriam, ne foris mundi, et intus immundi simus, et simulatæ sanctitatis pœnas sustineamus, sicut Sichimitæ qui patriarcharum circumcisionem imitati sunt, non Dei amore, sed ob causam luxuriæ: ideo nihil mercedis acquisiverunt, sed die tertia intra civitatis suæ ruinas perierunt. Tales enim in tempore resurrectionis evacuatis, quibus confidebant, virtutibus, in æternum moriuntur.
2 Kings 17:14Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo.
2 Chronicles 36:13A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adjuraverat eum per Deum: et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israël.
Nehemiah 9:28Cumque requievissent, reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo, et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum, et possederunt eos. Conversique sunt, et clamaverunt ad te: tu autem de cælo exaudisti, et liberasti eos in misericordiis tuis, multis temporibus.