Hebrews 13:11
Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. + 13.11 Quorum enim, etc. Per duplicem allegoriam, quarum una est Veteris, et altera Novi Testamenti, probat corpus Christi non esse edendum ab his qui tabernaculo deserviunt. Ad hoc enim corpora animalium extra castra cremantur, et propterea Christus extra portam passus est, ut nos, qui corpore et sanguine ejus a peccatis mundari volumus, improperia et angustias passuri, tabernaculi delicias deseramus. Animalium. Christus per illa animalia significabatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 4:5Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii. + 4.5 Hauriet quoque de sanguine, etc. Sanguinem vituli in tabernaculum, id est, in cœlum intulit: cum post resurrectionem cœlos conscendens, vultui Patris astitit, quasi offerens sanguinem passionis, interpellans pro nobis.
Leviticus 4:16inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii,
Leviticus 6:30Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni. + 6.30 Non comedetur, etc. Quia ad Christum pertinet, qui propria auctoritate, et propria divinitatis virtute remissionem tribuit. Ejus enim passio, per quam nobis procuratur remissio, non fuit hominis puri, sed Dei incarnati. Ideo non editur ab hominibus, sed igne consumitur, quia remissionem dare Dei solius est, qui per ignem significatur, Deus enim noster ignis consumens est Deut. 4..
Leviticus 9:11carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.
Leviticus 16:27Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum:
Ezekiel 43:21Et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato, et combures eum in separato loco domus, extra sanctuarium.