The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 9 › Luke 9:34

Luke 9:34

Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: et timuerunt, intrantibus illis in nubem. + 9.34 Facta est nubes, et obumbravit eos. Etsi Petrus ex infirmitate ignorat, placet tamen obsequii devotio. Unde et nubes obumbrat, divini Spiritus est ista obumbratio quæ non caligat affectibus hominum, sed revelat occulta, cujus perfectus ostenditur audita voce dicentis: Hic est Filius meus. Quia materiale quæsivit tabernaculum, nubis accepit obumbraculum, ut discat in resurrectione, non regimine domorum, sed Spiritus sancti gloria sanctos esse protegendos. Et timuerunt. Timent, quia humana fragilitas conspectum majoris gloriæ ferre non sustinet, et quanto quis ampliora quæsierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si mensuram suam ignoraverit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

While he thus spake, there came a cloud, and overshadowed them: and they feared as they entered into the cloud.

In Context

33Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Præceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ: nesciens quid diceret. + 9.33 Bonum est nos hic esse. Qui ad montana conscenderat non vult ad terrena descendere, sed semper in sublimi perseverare, et est Petrus in persona ingredientium regnum Dei. Bonum est nos hic esse. Bonum est in regno Dei esse. Quasi dicat: Nos soli hac luce fruemur, non Judæi invidi. Tria tabernacula. Id est, verba, cogitationes, opera. Unum Moysi. Quomodo noscunt quos antea non viderunt? Per majestatem super eos venientem, sicut in futura resurrectione unusquisque alterum cognoscet, et desiderata in altero alter per charitatem intelliget.

35Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.

Read all of Luke 9

Cross References

Exodus 14:19Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israël, abiit post eos: et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum + 14.19 Tollensque se angelus Dei, etc. STRAB. Angelus, qui nuntius interpretatur, significat doctores, qui nobis præcepta vitæ annuntiant, et cum nube, id est scientia Scripturarum castra Isræl, id est Ecclesiam præcedunt, quia cum scientia Scripturarum præsident. Supervenientibus Ægyptiis retrorsum abit, quia tempore persecutionis opponent se pro subjectis. Nubes vero tenebrosa erat Ægyptiis, lucida Hebræis.

Judges 6:22Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini, ait: Heu mi Domine Deus: quia vidi angelum Domini facie ad faciem.

Psalms 18:9Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda; præceptum Domini lucidum, illuminans oculos. + 18.9 Justitiæ Domini. Ibid. Omnes in illo recte, qui non docuit quod non fecit, ut imitantes gauderent in eis, qui libere cum charitate facerent, non serviliter cum timore. CASS. Justitiæ, lex quæ justificat; quidquid præcipit justum est. 1

Daniel 10:8Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.

Mark 9:7Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. + 9.7 Et statim. BEDA. Cum fieret vox super Filium hominis, inventus est ipse solus. Quia cum manifestaverit seipsum electis, erit Deus omnia in omnibus: imo ipse cum suis unus per omnia Christus, id est, caput cum corpore splendebit, unde: Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo Joan. 3..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 9:34

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 9:33Luke 9Luke 9:35 →