The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 40 › Exodus 40:16

Exodus 40:16

Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas, + 40.16 Et vectes. Vectis non solum parietes nectit, sed et columnas introitus confirmat ne corruant, aut a recto statu deflectant, quia Dominus et utrumque populum in una fide dilectionis sociavit, et eorum doctores, ut in fide et actione et prædicatione perseverent, confortat. Nec mirum si et per capita ipsa, et per vectem capita ipsa continentem, Christus accipitur, quia cujusque electi regendo caput est, unde: Caput viri Christus est II Cor. 11.: et quia non solum singulos ad quærenda cœlestia erigit, sed etiam omnes continet, et ne a recto statu deflecti, nec ab invicem discordando possint separari, vinculo pacis confirmat. Cui simile est quod Dominus dicitur et agnus, et pastor, et ostium, cum pastor agnum pascat, et ambo intrent per ostium; cum proprie sit Verbum in principio Joan. 1, 10.: horum vero nullum sit proprie, sed figuraliter. Pastor, quia ducit ad pascua vitæ; ostium quia non nisi per illum pervenitur ad Patrem; Agnus, quia ab Ægypto salvat. Sic et hic per capita figuratur propter regimen, quo singulis præest, et per vectem, ob generalem providentiam, quia omnes confirmat Num. IX; III Reg. 8.. BEDA. Sic anima pro diversis actionibus diversa nomina sortitur. Dum vivificat corpus, anima nominatur; dum vult, animus est; dum scit, mens est: dum recolit, memoria est; dum judicat, ratio est; dum spirat, spiritus est; dum sentit, sensus est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thus did Moses: according to all that the LORD commanded him, so did he.

In Context

15Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.

17et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.

Read all of Exodus 40

Cross References

Exodus 7:6Fecit itaque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus: ita egerunt.

Exodus 39:42obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.

Leviticus 8:9Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.

Leviticus 8:21lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.

Numbers 9:22Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israël in eodem loco, et non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra.

Deuteronomy 12:32Quod præcipio tibi, hoc tantum facito Domino: nec addas quidquam, nec minuas.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 40:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 40:15Exodus 40Exodus 40:17 →