Leviticus 8:21
lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,
Cross References
Genesis 8:21Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. + 8.21 Sensus enim, etc. GREG., Moral. libr. 38 Nemo sibi attribuat, si cogitationes vicerit: quia corruptionis malum, quod quisque ab ortu carnalium desideriorum sumpsit, exercet in provectu ætatis: et nisi hoc citius divinæ fortitudinis reprimat manus, omne bonum naturæ culpa vorat in profundum; Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus I Cor. 3.
Exodus 40:16Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas, + 40.16 Et vectes. Vectis non solum parietes nectit, sed et columnas introitus confirmat ne corruant, aut a recto statu deflectant, quia Dominus et utrumque populum in una fide dilectionis sociavit, et eorum doctores, ut in fide et actione et prædicatione perseverent, confortat. Nec mirum si et per capita ipsa, et per vectem capita ipsa continentem, Christus accipitur, quia cujusque electi regendo caput est, unde: Caput viri Christus est II Cor. 11.: et quia non solum singulos ad quærenda cœlestia erigit, sed etiam omnes continet, et ne a recto statu deflecti, nec ab invicem discordando possint separari, vinculo pacis confirmat. Cui simile est quod Dominus dicitur et agnus, et pastor, et ostium, cum pastor agnum pascat, et ambo intrent per ostium; cum proprie sit Verbum in principio Joan. 1, 10.: horum vero nullum sit proprie, sed figuraliter. Pastor, quia ducit ad pascua vitæ; ostium quia non nisi per illum pervenitur ad Patrem; Agnus, quia ab Ægypto salvat. Sic et hic per capita figuratur propter regimen, quo singulis præest, et per vectem, ob generalem providentiam, quia omnes confirmat Num. IX; III Reg. 8.. BEDA. Sic anima pro diversis actionibus diversa nomina sortitur. Dum vivificat corpus, anima nominatur; dum vult, animus est; dum scit, mens est: dum recolit, memoria est; dum judicat, ratio est; dum spirat, spiritus est; dum sentit, sensus est.
Leviticus 1:13intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino. + 1.13 Omnia adolebit. Hæc omnia super altare offerentem ponere jubet ut omnem nostrum hominem, spiritualibus scripturis quæ de intelligibili altari Dominici corporis dictæ sunt, coaptemus, et ad imitationem ejus vivere studeamus. Et odorem. Quando sacrificium nostrum holocaustum fit, et offerimus omnia super intelligibile altare, tanquam imitatores Christi conversationem vitæ nostræ conformantes ei, tunc offertur Domino odor suavissimus.
Leviticus 2:9Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino:
Leviticus 8:13filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus. + 8.13 Filios, etc. ORIG., ubi supra. Attende differentiam minorum sacerdotum ad majores etc., usque ad etiamsi primi nomen acceperit. Vestivitque, etc. Filiis Aaron similes tunicæ et zonæ vel baltei et cidares vel mitræ imponuntur, ipsum enim induunt, ipso cinguntur, ipsum portant in capite; lumbi enim præcinguntur veritate, quæ est Christus, et induuntur lorica justitiæ: Christus autem justitia est sicut et galea salutis, ipse enim est salutare Dei.