The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 40 › Exodus 40:9

Exodus 40:9

Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur: + 40.9 Unges tabernaculum, etc. STRAB. Tabernaculum cum vasis suis unctionis oleo consecratur; quia sancta Ecclesia quidquid agit cum virtutibus suis debet dedicare et consecrare gratiæ Spiritus sancti. Oleum quippe unctionis spirituali gratiæ comparatur, qua omnium virtutum opera Domino consecrantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And thou shalt take the anointing oil, and anoint the tabernacle, and all that is therein, and shalt hallow it, and all the vessels thereof: and it shall be holy.

In Context

8Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.

10altare holocausti et omnia vasa ejus,

Read all of Exodus 40

Cross References

Exodus 37:29Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.

Leviticus 8:10Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. + 8.10 Tulit, etc. Ipse est Filius Dei, qui ungit et qui ungitur: ungens verbo divinitatis, secundum quod cum Patre et Spiritu sancto habet omnia communia. A Patre ungitur secundum illud: Unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ, etc. Psal. 44.. Unxit eum Spiritus sanctus secundum Isaiam: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me Isa. 61.. Quæ autem Pater et Spiritus sanctus, hæc eadem facit et Filius. Ungit ergo secundum divinitatem, ungitur secundum humanitatem. Unde et Daniel oblatum illum videt, offerentem non videt, quia semetipsum offert. Unxit ergo Moyses et offert, Christi figuram gerens.

Psalms 45:7Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra. + 45.7 Dedit. Quasi magnum præmium. Vocem. Prædicationem, ad quam tremuit terrenus. Tremet metu judicis. 1

Isaiah 61:1[Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; + 61.1 Spiritus Domini HIER. Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, Ego Dominus, in tempore congregabo eos, etc. Quod unxerit me: oleo lætitiæ, abundantia gratiæ. ID. Hæc unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbæ descendit, et mansit in illo. Ad annuntiandum. Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus. Apertionem, scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit.

John 3:34Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.

2 Corinthians 1:22qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 40:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 40:8Exodus 40Exodus 40:10 →