Exodus 9:1
Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. + 9.1 Dixit autem Dominus ad Moysen, etc. PROCOP. Primi inter jumenta computantur equi, qui sunt mendaces seu falsi ad salutem. Deinde jumenta immunda, quæ nec ungulas findunt, nec ruminant, currui tamen junguntur. Deinceps cameli, qui quamvis propter ruminationem quasi mundi reputentur, tamen quia eorum ungula non sulcatur, censentur immundi. Verumtamen partim mundæ partim immundæ conditionis cameli perhibentur. Cæterum quia hæc plaga, ut parum noxia propter vilitatem immundorum animalium credebatur, transit ad boves, dehinc ad placidissimum animalium, ovem. ORIG., hom. 4. Quinto loco animalium nece vel pecudum Ægyptus verberatur. In quo vecordia vel stultitia mortalium arguitur, qui tanquam irrationabilia pecora cultum et vocabulum Dei imposuerunt figuris, non solum hominum sed pecudum ligno et lapidibus impressis: Ammonem Jovem in ariete venerantes, Anubim in cane, Apim in tauro, et cætera portenta deorum, quæ Ægyptus miratur, ut quibus cultum credebant esse divinum, in his viderent miserandum supplicium. RAB. in Exod., tom. 2. Quintum præceptum est: Non mæchaberis, etc., usque ad attende plagam: si pecus es, saltem mori time.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Quod si adhuc renuis, et retines eos,
Cross References
Exodus 4:22Dicesque ad eum: Hæc dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israël.
Exodus 5:1Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. + 5.1 Dimitte populum meum. ORIG., hom. 3 in Exod. Non vult Moses ut populus in Ægypto positus serviat Deo, sed ut exeat in desertum, et ibi serviat. Dum enim quis in tenebrosis sæculi actibus manet, et in negotiorum obscuritate versatur, non potest servire Deo. Non enim potestis servire Deo et mammonæ Matth. 6.. Exeundum est ergo de Ægypto: reunquenqus est mundus, non loco, sed animo, si volumus servire Domino. Inde Joannes ait: Filioli, nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt I Joan. 2..
Exodus 8:20Dixit quoque Dominus ad Moysen: Consurge diluculo, et sta coram Pharaone: egredietur enim ad aquas: et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. + 8.20 Hæc dicit Dominus, etc. RAB. Quartum præceptum: Honora patrem tuum et matrem tuam. Huic contraria est quarta plaga, scilicet cynomyia, id est, canina musca: caninum est parentes non agnoscere; unde catuli eorum cæci nascuntur.
Exodus 10:3Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.