bible.software › Exodus › Exodus 8 › Exodus 8:3
Exodus 8:3
et ebulliet fluvius ranas: quæ ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the river shall bring forth frogs abundantly, which shall go up and come into thine house, and into thy bedchamber, and upon thy bed, and into the house of thy servants, and upon thy people, and into thine ovens, and into thy kneadingtroughs:
In Context
2sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis, + 8.2 Ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis, etc. STRAB. Tria sunt genera ranarum: unum fluviale et vocale, alterum ejus quæ calamita dicitur, de qua fertur quod si in os latrantis canis projicitur, statim obmutescit; tertium ejus quæ rubeta dicitur, eo quod in vepribus agat. ORIG. Ranæ significant carmina pœtarum, quæ inani et inflata modulatione, velut ranarum sonis et cantibus, mundo deceptionis fabulas intulerunt: ad nihil enim animal illud utile est, nisi quod sonum vocis improbis et importunis clamoribus reddit. RAB. Secundum præceptum: Non accipies nomen Dei tui in vanum. Nomen Dei veritas est: ipse enim ait: Ego sum veritas. Qui loquitur veritatem, de Deo loquitur; qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur. Veritatem enim loqui est rationabiliter loqui: vanitatem loqui, strepere est. Secundum ergo præceptum est de dilectione veritatis, cui contraria est dilectio iniquitatis. Loquitur veritas, perstrepit vanitas. Huic contraria est secunda plaga, ranarum abundantia, quarum loquacitas vanitatem significat. Amatores veritatis non accipiunt nomen Dei in vanum, quia a veritate in vanitatem non recedunt. Qui autem veritati contradicunt, et vanitate decepti decipiunt, ranæ sunt, tædium inferentes auribus, non cibum mentibus. Audi homines rationabiliter loquentes psal. 18: Non sunt loquelæ neque sermones quorum non audiantur voces eorum. Audi ranas: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, etc.
4et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos intrabunt ranæ.
Read all of Exodus 8
Cross References
Exodus 7:11Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos: et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptiacas et arcana quædam similiter. + 7.11 Vocavit autem Pharao sapientes, etc. Sciendum quia vel diabolicis figmentis spectantium oculos deludebant, ut res in sua natura manentes aliud viderentur; vel, secundum Augustinum, dæmones, quamvis mali naturam suam non amiserunt: ideo dum per incantationem eorum malefici aliquid efficere conantur, discurrunt per mundum, et subito semina eorum, de quibus hoc agitur, afferunt. Sicque ex illis, permittente Deo, novas rerum species producunt. Similiter. In prima plaga dicit cum aqua vertitur in sanguinem; et in secunda, cum ranæ ebulliunt; et in tertia cum ciniphos ingruunt; in quarta, cum cynomyia educitur; in quinta, cum manus Domini fit super pecora Ægyptiorum, dicuntur similia.
Exodus 12:34Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos. + 12.34 Conspersam farinam, etc. AUG. Mystice. Sine fermento proficiscuntur filii Isræl de Ægypto; ut exeuntes de hoc sæculo abjiciamus fermentum malitiæ et nequitiæ, et epulemur in azymis sinceritatis et veritatis.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 8:3