The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 19 › Isaiah 19:11

Isaiah 19:11

Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum? + 19.11 Stulti. Adveniente captivitate Babylonica vel Romana, omnia magorum defecerunt consilia. Principes Thaneos. HIER. Humilis mandati; omnes enim hæretici contrariam altitudini humilitatem docent, et ad inferos detrahunt, et humilis mandati et dejecti sunt principes. Filius sapientium. Hæc dicebat unusquisque Pharaoni, etc., usque ad et deos magnos auctores suæ gentis fuisse jactant Isim, et Osirim, et Typhonem. Regum antiquorum. Quasi dicat: Habeo scientiam Scripturarum cum sapientia sæculari.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Surely the princes of Zoan are fools, the counsel of the wise counsellors of Pharaoh is become brutish: how say ye unto Pharaoh, I am the son of the wise, the son of ancient kings?

In Context

10Et erunt irrigua ejus flaccentia: omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces.

12Ubi nunc sunt sapientes tui? annuntient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Ægyptum.

Read all of Isaiah 19

Cross References

Exodus 8:4et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos intrabunt ranæ.

Numbers 13:22Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.

1 Kings 5:10Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina, et ligna abiegna, juxta omnem voluntatem ejus. + 5.10 Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna, juxta omnem, etc. Tyrus, unde rex Hiram, insula est dedita negotiationi, ubi erant optimi fabricatores lignorum, qui dabant ligna pretiosa accipientes cibaria. Vivunt enim non agrum colendo, sed negotiando. Ibi est mons Libanus, de cujus lignis facta est domus Domini. Unde et Libanus dicitur ibi: Aperi, Libane, portas tuas Zach. 11..

Job 12:17Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. + 12.17 Adducit consiliarios in stultum finem. Consiliarios dicit prædicatores, qui auditoribus vitæ consilium præbent. Qui cum propter temporalia prædicant, in stultum finem deducuntur: quia illuc per laborem tendunt, unde per mentis rectitudinem fugere deberent. Et judices. Qui examinandis aliorum moribus præsunt, recte judices vocantur; sed cum eos nequaquam sollicite discutiunt, nec qualiter corrigant agnoscunt, in stuporem deducti sunt.

Psalms 73:22Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die. + 73.22 Exsurge, Deus. CASS. Jam excutit Asaph intelligens terrena promissa Veteris Testamenti. Causam tuam. Dicunt enim: Ubi est Deus tuus? Contemptus est a Judæis ambulans in terra, et a falsis Christianis sedens in cœlo. Judica ergo, non fallatur spes mea, qui credidi quod non vidi. Causam tuam. Post omnia, facit causam judicis, cui negotii sui qualitas intimatur. Causam tuam, contra illos, qui obmurmurant, ut manifesta veritate prædicent quod stulte abnuebant. Tota die. AUG. Ideo dicit, ut ipsa continuatio mansuetudinem patientis judicis incitaret. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 19:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 19:10Isaiah 19Isaiah 19:12 →