Exodus 7:13
Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus. + 7.13 Induratumque, etc. Induravit Deus cor Pharaonis, quia diabolum ita induravit post peccatum, ut pœnitentiæ compunctione nunquam emolliatur, sicut in Job XLI dicitur: Cor ejus indurabitur quasi lapis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he hardened Pharaoh’s heart, that he hearkened not unto them; as the LORD had said.
In Context
14Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor Pharaonis: non vult dimittere populum.
Cross References
Exodus 4:21Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum: Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. + 4.21 Ego indurabo cor ejus. AUG., Serm. 88. Quid est, ego indurabo cor ejus, nisi cum abfuerit gratia mea, obduret illum nequitia sua? Sicut quoties nimio frigore constringitur aqua, solis calore superveniente resolvitur; et discedente sole iterum obduratur: ita peccatorum frigore refrigescit charitas multorum, et velut glacies obdurantur; et cum calor divinæ misericordiæ supervenerit, resolvuntur. Hoc in Pharaone cognoscimus, a quo quoties flagella remota sunt, se contra Deum obduratus erexit; quoties afflictus est, supplicavit. Non est ergo iniquitas in Deo. Unde non tam potentia quam patientia Dei Pharaonem fecit obdurari. Quam rem etiam circa vernaculos nostros solemus exercere, quibus frequenter peccantibus indulgemus, dicentes: Ego talem te feci, ego tibi parcendo proterviam tuam negligentiamque nutrivi.
Exodus 7:22Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis: et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus. + 7.22 Et induratum est cor Pharaonis. AUG. Quæst. 22. Videtur propterea cor Pharaonis induratum fuisse, quia incantatores Ægyptiorum similia fecerunt. Sed sequentia docent quanta fuerit illa obduratio, etiam cum incantatores defecerunt.
Exodus 8:15Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus. + 8.15 Videns autem Pharao, etc. AUG. Quæst. 24. Hic apparet non ideo tantum Pharaonem obduratum quod incantatores similia fecerunt, etc., usque ad non dixit munera, vel præmia, sed judicia tua.
Exodus 9:7Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum. + 9.7 Ingravatumque est, etc. AUG., quæst. 30. Si pecora Isrælitarum morerentur, videretur causa competens quare cor ejus gravaretur ad contemptum Dei, tanquam si magi ejus pecora Isrælitarum occidissent; sed unde debuit ad timendum vel credendum moveri, ingravatum est, et illa ingravatio etiam hucusque progressa est.
Exodus 10:1Et dixit Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem: ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in eo: + 10.1 Ego enim induravi cor ejus, etc. AUG., quæst. 36 in Exod. Hæc non ita dixit tanquam opus habeat Deus cujusquam malitia, sed sic intelligendum est ac si diceret: Ego patiens fui super eum et servos ejus, ut non eos auferrem, ut ordine superveniant signa mea super eos; quia enim patientia Dei obstinatior fiebat malus animus, pro eo quod patiens in eo fui, dicitur, ingravavi cor ejus. Plagæ Ægyptiorum eruditio est filiorum Isræl, ne similiter indurentur, et similia patiantur. Multato pestilente sapientior erit parvulus. ORIG. Possunt decem plagæ quibus Ægyptus per Isrælitas verberatur, Romani regni comparari temporibus, quia hæc in figura nostri facta sunt. Christianus et Isræliticus populus unius Dei est, una utriusque causa subdita fuit, Synagoga Ægyptiis, Ecclesia Romanis. Persecuti sunt Ægyptii, persecuti sunt et Romani. Ibi decies contradicitur Mosi, hic decem edicta contra Christum. Diversæ ibi plagæ Ægyptiorum, diversæ hic calamitates Romanorum. Ibi primum sanguis de puteis et fluminibus manat, hic prima sub Nerone plaga, ut ubique morientium sanguis esset, vel morbis in Urbe corruptus, vel bellis in orbe profusus. Ibi secunda plaga, ranæ in penetralibus, inedia pene habitatores exstinxit: hic sub Domitiano satellites effrenati, jussu cruenti principis, et inopia pene omnes Romanos cives dispersit. Ibi tertia plaga sciniphes, musculæ sævissimæ, quæ media æstate per loca squalida gregatim volant, capillisque hominum setisque pecudum urente morsu inferuntur: hic tertia plaga sub Trajano Judæos excitavit, qui cum ante dispersi, quasi non essent, quiescerent, repentino calore permoti, grassati sunt. Præterea multæ urbes iisdem temporibus corruerunt terræ motu. Ibi quarta plaga, muscæ caninæ, alumnæ putredinis, vermium matres; hic sub Marco Antonio lues multis infusa provinciis, Italiam et urbem Romam, exercitumque Romanorum per diversa hiberna dispersum, morte dissolutum, putredini et vermibus dedit. Ibi quinta plaga, pecorum et jumentorum: hic sub Severo persecutore civilibus bellis propria viscera et adjumenta reipublicæ, id est, plebes provinciarum et legiones militum, comminutæ sunt. Ibi sexta plaga, vesicæ turgentes ulceraque manantia: hic plaga quæ post Maximini persecutionem fuit, qui specialiter episcopos et clericos, omissa turba populari, Ecclesiarum primates cruciari imperaverat, intumescens crebro ira et perfidia non per vulgi cædem, sed per vulnera morientium principum et potentium exaltata est. Ibi septima plaga, coacta in ære grando, quæ hominibus et jumentis fuit exitio: hic sub Gallo et Volusiano, qui Decio persecutori successerunt, pestis infusa est per omnia spatia Romani regni, et omne prope genus humanum dedit neci. Ibi octava correctio, excitatæ undique locustæ: hic excitatæ undique gentes Romanum orbem cædibus et incendiis vastaverunt. Ibi nona plaga, tenebræ tractabiles, plus periculi comminantes quam facientes: hic Aureliano persecutore decernente, diris turbinibus terribile fulmen sub ipsius pedibus ruit, ostendens quid faceret tantus ultor, nisi patiens esset; quanquam intra sex menses tres interfecti sunt imperatores, Aurelianus, Tacitus et Florianus. Ibi decima et ultima plaga, primogenitorum interfectio: hic omnium perditio idolorum, quæ primitus facta in primis amabant. Ibi rex potentiam Dei probavit, et sensit, et timuit, et populum Dei liberum dimisit: hic quoque hæc omnia fecit, et etiam credidit. IDEM. Ibi populus Dei non est ad servitutem retractus, nec hic postea ad idololatriam coactus. Ibi Ægyptiorum vasa pretiosa Hebræis tradita sunt: hic Ecclesiæ Christianorum pretiosa paganorum templa cesserunt. IDEM. Ægyptiis post decem plagas dimissos Hebræos persequentibus maris irruit interitus: nos quoque peregrinantes persecutio gentilium manet, donec mare Rubrum, id est ignem judicii, Christo duce et judice transeamus. Qui vero Christianos persequuntur, cum rege suo Antichristo, in stagno ignis æterni submergentur.
Exodus 10:27Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.