Exodus 9:2
Quod si adhuc renuis, et retines eos,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For if thou refuse to let them go, and wilt hold them still,
In Context
Cross References
Exodus 5:1Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. + 5.1 Dimitte populum meum. ORIG., hom. 3 in Exod. Non vult Moses ut populus in Ægypto positus serviat Deo, sed ut exeat in desertum, et ibi serviat. Dum enim quis in tenebrosis sæculi actibus manet, et in negotiorum obscuritate versatur, non potest servire Deo. Non enim potestis servire Deo et mammonæ Matth. 6.. Exeundum est ergo de Ægypto: reunquenqus est mundus, non loco, sed animo, si volumus servire Domino. Inde Joannes ait: Filioli, nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt I Joan. 2..
Exodus 9:13Dixitque Dominus ad Moysen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. + 9.13 Induravitque Dominus cor, etc. ORIG., ibid. Nota quia in sexta plaga non dicitur, Induratum est cor Pharaonis, sed aliquid terribilius additur; scriptum est enim quia induravit Dominus cor Pharaonis, etc. Rursus in septima cum grando et ignis Ægyptum vastat, induratur quidem cor Pharaonis, sed non a Domino. In octava vero, ubi locusta producitur, dicitur Dominus indurare cor Pharaonis. Et in nona cum tenebræ palpabiles fiunt, tandem vero cum, exstinctis primogenitis, Isrælitæ discessissent, ita dicitur: Et induravit Dominus cor Pharaonis regis Ægypti et servorum ejus, et insecutus est eos. Sed et cum Moyses de terra Madian ad Ægyptum mittitur et præcipitur ei facere prodigia, additur: Facies ea in conspectu Pharaonis: Ego autem indurabo cor Pharaonis, etc. Hinc primum dictum est a Domino: Ego indurabo cor Pharaonis, etc. Secundo quoque, enumeratis principibus, Isræl dicitur: Ego indurabo cor Pharaonis, etc. Non frustra facta est ista varietas, ut nunc dicatur Dominus indurasse cor Pharaonis, nunc sponte esse induratum. Video Paulum tanquam intelligentem quid differat, induratum esse cor Pharaonis, et indurasse Dominum cor Pharaonis dicere Rom. 2: An divitias bonitatis ejus, et patientiæ et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit, etc. Hic sine dubio eum qui sponte induratus est, culpat. Alibi vero, velut quæstionem super hoc proponens, dicit: Ergo cui vult miseretur, et quem vult indurat, etc. Addit etiam his: O homo, tu qui es qui respondeas Deo Rom. 9.. Per quod de eo qui a Domino dicitur induratus, non tam quæstionis solutione, quam apostolica auctoritate respondit, pro incapacitate auditorum, sicut alibi ait II Cor. 12.: Et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui. Unde in sequentibus eum qui non tam studiorum merito quam sciendi cupiditate secretioribus se quæstionibus curiosius [curiosus] immergit, deterret dicens Rom. 9: O homo, quis es qui respondeas Deo. RAB. Septimum præceptum: Non furaberis; septima plaga, grando in fructibus. Nemo enim habet injustum lucrum sine justo damno. Dum furaris, acquiris vestem, amittis fidem: lucrum visibile, damnum invisibile: lucrum de tua cæcitate, damnum de Domini nube. Qui enim malo desiderio forinsecus furantur, de judicio intrinsecus grandinantur, et ager cordis eorum devastatur.
Leviticus 26:14Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea, + 26.14 Quod si. ISICH. Obedientium bona præcedenti capitulo expressit: quæ autem sint prævaricatorum mala, præsenti capitulo ostendit, quorum quædam ad litteram Judæi passi sunt: omnia vero secundum spiritum.
Leviticus 26:27Sin autem nec per hæc audieritis me, sed ambulaveritis contra me: + 26.27 Sin autem, etc. ID. Non solum legislator est Moyses, etc., usque ad et auctorem legis blasphemaverunt.
Psalms 68:21in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni. + 68.21 In conspectu tuo. CAS. Invidiam ex citat contra eos, ut tantum scelus præsente Deo committerent. Cor meum. Quia voluntate sustinuit, secundum illud: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum. Qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni. AUG. Contristati sunt discipuli et mulieres quæ super eum flebant, sed non simul. Carnaliter enim contristabantur de vita mortali, quæ erat mutanda morte, cum deberent cum eo contristari de cæteris, qui medicum occidebant, quod nemo tunc fecit. 1
Romans 2:8iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. + 2.8 Indignatio. Ne videatur irasci, et non vindicare: unde tribulatio et angustia.