Exodus 8:4
et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos intrabunt ranæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the frogs shall come up both on thee, and upon thy people, and upon all thy servants.
In Context
Cross References
Exodus 8:24Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus, et in omnem terram Ægypti: corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis. + 8.24 Et venit musca gravissima, etc. AUG., ibid. Musca pro multitudine muscarum posita. Nescio enim quomodo per loquendi consuetudinem imbutis sensibus hominum: sæpe plus videtur quod singulariter, quam quod pluraliter, dicitur; verbi gratia: Est illic miles, quam sunt milites illic; est illic piscis, plus significat quam sunt illic pisces.
Exodus 10:17Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.
1 Kings 13:6Et ait rex ad virum Dei: Deprecare faciem Domini Dei tui, et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi. Oravitque vir Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fuerat.
Isaiah 19:11Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum? + 19.11 Stulti. Adveniente captivitate Babylonica vel Romana, omnia magorum defecerunt consilia. Principes Thaneos. HIER. Humilis mandati; omnes enim hæretici contrariam altitudini humilitatem docent, et ad inferos detrahunt, et humilis mandati et dejecti sunt principes. Filius sapientium. Hæc dicebat unusquisque Pharaoni, etc., usque ad et deos magnos auctores suæ gentis fuisse jactant Isim, et Osirim, et Typhonem. Regum antiquorum. Quasi dicat: Habeo scientiam Scripturarum cum sapientia sæculari.
Isaiah 23:9Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ. + 23.9 Ad ignominiam deduceret, etc. Non Dominus ignominiæ auctor est, sed quod ignominiosum est ostendit, secundum illud: Contaminatione contaminabit eum, non quod sacerdos contaminationis auctor sit, sed quod ostendit contaminatum eum quem mundum putabant multi.
Acts 12:22Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis.