Hiezechielis Prophetæ 14:22
tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias: ecce ipsi ingredientur ad vos, et videbitis viam eorum et adinventiones eorum, et consolabimini super malo quod induxi in Jerusalem, in omnibus quæ importavi super eam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 14
Cross References
2 Chronicles 36:20Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum,
Isaiah 10:20[Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israël, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israël, in veritate. + 10.20 Et erit in die illa. HIER. Cum Phacee et Rasin vellent venire, etc., usque ad sed in Deo spem ponant.
Isaiah 24:13Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.] + 24.13 In medio terræ. Jerusalem, quæ est ut aiunt umbilicus terræ. Et, autumant multi, quia Dominus judicaturus super montem Sion, ex quo ascendit, in ære sedebit, in nube veniet. Quomodo si paucæ olivæ, etc. Paucis relictis, cum persecutio voraverit terram, etc., usque ad collectis quoque racemis vix pauci remanent in vitibus vacuis.
Isaiah 65:8Hæc dicit Dominus: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est: sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum. + 65.8 Quomodo. HIER. Quasi dicat: Propter malos non perdam bonos: Sed quomodo, etc. Dixerat enim periturum Isræl.
Jeremiah 4:27Hæc enim dicit Dominus: Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. + 4.27 Hæc enim dicit. HIER. Mista est Domini clementia iræ: terra deseritur, sed non consumitur, ut remaneant qui intelligant clementiam ejus.
Jeremiah 30:11quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.